BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 154

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


tentia remanet sed privatio corrumpitur; et haec privatio particula-
ris corrumpitur, et universalis remanet quemadmodum potentia uni-
versalis; ergo ratio assignata nec valuit cum dixit privationem esse
principium quia corrumpitur, sed non potentia. Item errat; nam cre-
dit Telesium intellexisse per naturas agentes privationem et formam;
quod non; nam intellexit formas contrarias qualitatesque. Item er-
ravit quia argumenti partem nullam infregit. Item quia dixit uni-
versalem privationem remanere et particularem corrumpi; quod non
consonat Aristoteli dicenti in 1 Perihermeneias ut tollatur universale
sufficit demi particulare; modo si privatio particularis corrumpi-
tur igitur et universalis; non omnis enim homo est grammaticus, si
Marta non est grammaticus. Vel illi hoc aperiendum erat.
Secundo, aiebat Telesius, si formae educuntur de potentia ma-
teriae, in qua omnes existunt, (et ad hoc faciendum sufficit potentia
appetitusque materiae cum privatione, ut concedit Averroes in 1 De
coelo
et in De substantia orbis, et ubique hic etiam Marta cum
opinionem Aristotelis apportat), sequitur ex his quod eductio for-
marum de potentia materiae non sit generatio productioque sed ex-
pergefactio; et quae erant in materia excitari et agendi vi donari ab
ea, et quae corrumpi videntur non totaliter corrumpi, sed in sopo-
rem deiici et vi agendi exui.
Ad quod respondet Marta quod non deiicitur in soporem for-
ma sed corrumpitur et alia expergefit non eadem numero sed
specie.
Sed hoc non est verum omnino; etenim corruptio compositi fit
per resolutionem in materiam primam, ut dicitur in 1 Physicorum,
sed cum resolvitur non est dicendum formam in nihil omnino abiis-
se; nam si sic, tunc daretur generatio ex nihilo; igitur deiecta est in
altissimum soporem. Dices quod praesupponitur materia, ideo evita-
tur creatio; sed hoc impossibile est; nam, ut elicitur ex Averroe 12
Metaphysicorum, textus commenti 18, creatio est productio ali-


pagina successiva »
 
p. 154