BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 20

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


parco, astrologo Regino, ex Hyppia et Theaeteto, quos ponit in suis
dialogis interlocutores. Et Aristoteles quidquid boni habet doctus
est a Platone, qui ex his Calabros; quin narrat Laertius quod Aristo-
teles ex Timaei et Architae disciplinis scripserit librum unum. Et
a Lucano Ocello, qui ad nos pervenit, tractans de elementis accepit
etiam verba, non opiniones tantum Aristoteles. Et Pythagoras,
quem omnium cum consensu principem philosophorum vocat Cice-
ro in libro De senectute, Calaber fuit; unde omnes disciplinae et
sectae philosophorum derivatae sunt; viguit secta eius apud Croto-
nem, et ex toto mundo ad eum confluebant philosophi et reges, ut
narrant varii scriptores. Quo defuncto, floruit apud Locros et Re-
gium sub diversis ducibus; et tunc temporis absque numero philoso-
phi et mulieres sapientissimae, quae opera multa conscripsere, ibi
pollebant per totam regionem; hinc Aristoteles philosophos illos sae-
pe testatur vocans ut plurimum Italos, quia Italia antiquitus Ca-
labria dicebatur. Laertius vero, Aristoxenus et Teopompus, vetustis-
simi et gravissimi scriptores, Pythagoram faciunt Calabrum, sed dic-
tum Samium eo quod pater Samius fuit; et multi asserunt Locren-
sem fuisse, teste Plutarcho in Convivio. Omissos facio plusquam


pagina successiva »
 
p. 20