BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 170

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Nos autem dicimus eum delirare et pro Aristotele dum pugnat
Aristotelem impugnare. Ipse enim in 2 De coelo, textu 41, vult a motu
generari calorem, et in libro De causa motus animalium attribuit mo-
tum cordi, qui motus editur mediante calore; et alibi calori attri-
buit motum pulsus; patuit etiam hoc in argumento Telesii ex Aristo-
telis et Galeni autoritate; ideo dicendum quod idem specie potest
esse causa et effectus apud Peripateticos. Modo calor, qui gignit mo-
tum, dicerent sui, non gignitur ab eodem genito motu sed ab alio
fieri potuit; item dicerent: causae sibi invicem sunt causae in diver-
so genere causae per 5 Metaphysicorum, textum 3; ideo motus est
causa instrumentalis caloris, calor vero principalis est motus efficiens.
Sic Peripatetici; verum Telesius dicit motum non generare novum
calorem, sed praeinexistentem excitare et fovere, cum sit eius con-
servativa operatio, ut diximus de mente Telesii in 1 maioris, capite
8. Caeterum sciendum de mente omnium philosophorum calorem esse
causam motus tam in elementis quam in elementatis; in elementis,
ait Plato in Timaeo, inter caetera igni attributa competere velocita-
tem motus, in quantum calidus est et huius contrarium dat
frigori. Et Marsilius ibi in 13 capite: ignis, ait, est subtilis, acu-
tus, mobilis. Item Aristoteles: dans formam, ait, dat consequen-
tia; cum ergo omnia fiant a calore ignis, qui est agens, ipse etiam
dabit motum.
Praeterea sensu comprehendimus ignem mobilissimum elemen-
torum suo calore, et quanto aliqua sunt ei proximiora tanto promp-
tiora sunt ad motum. In secundis entibus patet manifeste; apud eos
omnes enim cordis calori vel musculorum dant motuum operationem,
ut divus Thomas et Albertus et Ioannes Grammaticus multique me-
dici dant spiritibus, qui tamen sunt bene calidi. Averroes in 8 Physi-
corum
, commento 35, motum edi vult a calore naturali, et in 37
et in De somno et vigilia ait causam tarditatis motus esse frigus, igi-
tur velocitatis calor. Albertus Magnus in 4 Meteororum, tractatu
1, capite 2, inquit: calor movet per se localiter quia elevat omnia sur-
sum attenuando prius suumque subiectum constituendo, sed frigus
movet per accidens, quatenus infrigidata ducit ad centrum, qui non


pagina successiva »
 
p. 170