BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Timaeus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 183

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


absit, Peripatetici debent dicere, ne substantiae sint calor et frigus
Aristoteli. Item Averroes in 12 Metaphysicorum, textu commento
24 ait: effectus non assimilatur instrumento sed agenti principa-
li; sed omnes effectus sunt calori et frigori similes, alteri nulli, igitur
haec non sunt instrumenta. Et ex his etiam patet quod ad meta-
physicum non pertinet considerare de omnibus rebus et de elemen-
tis, ut substantiae sunt; nam caeterae scientiae superfluerent, vel de
accidentibus et operationibus rerum considerarent; nec de his; nam
substantia et accidens etiam sunt entis differentiae. Tum etiam, quia
Aristoteles in 4 Metaphysicorum, textibus 1, 2 et sequentibus, ait pri-
mum philosophum de omnibus rebus considerare, ut sunt entia, idem
ibi dixit Aphrodisaeus et omnes Peripatetici, unde Suessanus in 1
textu ait de igne considerare metaphysicum ut ens. Item sic di-
centes incusant Aristotelem inertiae inscitiaeque, cum in Metaphysi-
ca
de substantiis elementorum primorumque corporum, de quibus ma-
xime opus erat, non pertractavit; et stolidum efficiunt dum monen-
dos nos esse de hac re non consideravit nec in Physica aut Metaphysi-
ca
, vel timore propulsum quia ignorabat, illam manifestare ex qui-
bus operationibus assequenda foret (calamo pepercisse insinuant); di-
minutumque maxime cum effectibus propriam causam, cui similes
videri debent, nullibi assignaverit. Non aliam ergo potuit afferre sub-
stantiam aut principia praeter calorem et frigus Aristoteles nec ullus
Peripateticorum; quin Albertus, qui dictorum Aristotelis supplemen-
tum facere videtur, alias substantias manifestare non valuit; quam-
vis quandoque eas esse enuntiaverit passimque sibi contrarius vide-
tur; et ideo Averroes in 12 Metaphysicorum convictus igni aliam vir-
tutem a calore non ferri ab Aristotele dixit.
Illud quod dicit de Alexandro falsissimum est; semper enim ca-
lorem et frigus substantias elementorum ponit rationibusque probat,
quas solvit Averroes tam in allegatis locis quam in 8 Metaphysicorum,
textu 5. Insuper illud quod dixit Aristoteles in De sensu et sensa-
to
, scilicet ignis non agit in quantum ignis, inquit Alexander, hoc


pagina successiva »
 
p. 183