BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Menexenus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 187

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Haec Marta producit ex dictis Averrois, ubi multos errores com-
mittit minimeque ea capere posse videtur. Et primo non potest esse
verum quod anima inexistens in potentia, tam primum adiiciens quam
secundum actum apud Aristotelem in 2 De generatione animalium,
capite 1, utatur organo, scilicet calore, quo agat. Et quomodo
agens, non tangens nec existens ibi, utatur organo, et organum, co-
gnitionis expers, exequatur id quod anima, non ens nisi potentia vel
ens absens, ut in patre vel coelo imperavit? Res sane non imagine
comprehendenda. Sique velit potentiam formativam et generativam
uti organo, error est in eorum via; Averroes enim in 7 Metaphysico-
rum
, commento 31, ait hanc virtutem quodammodo divinam, simi-
lem intellectui, non utentem organo corporeo; quae, ut probat
Suessanus contra Averroem super illo textu, non est aliud nisi calor
seminalis, de mente Aristotelis. Et Albertus in 4 Meteororum,
tractatu 1, capite 13, ait eundem calorem seminalem esse qui agit
virtute coelesti et complexionali corporis, unde semen est decisum,
et virtute animae formativa, cuius fuit semen, qui vocatur quando-
que ab Aristotele intellectiva virtus, quia mirabili arte ac certitudine
agere videtur. Et ex hoc apparet falsum esse quod dixit Marta ab
extrinseco provenire hanc virtutem et esse immaterialem; nec potest
ostendere Marta quo pacto illa virtus tot tantaque exerceat opera.
Sed dixit Aristoteles quod semen seu pater, indens illi virtutem,
principium sit generativum, menstruum in animal efformans; quod
falsum esse ex eo patet quia cum agens non contingit organum, quo
agit, minus eo uti potest nec illud oboedire; quomodo ergo pater per
virtutem, quam semini dedit, agere potest in utero? Ait Aristote-
les in 2 De generatione animalium, capite 1, pater menstruum movet


pagina successiva »
 
p. 187