BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 223

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


a natura; semen vero aptum ac a natura in utero summa cum volup-
tate receptum inspicitur ipsis oculis. Et hoc voluit etiam Averroes
super 2 De generatione animalium, caput 4: menstruum excernitur,
inquiens, cum propter necessitatem ne corpus illo excremento laeda-
tur et eius emissione purificetur, tum propter nobilitatem et melius,
ut deserviat foetus generationi.
Item attrahit, ait, vulva propter virtutem existentem in villo ip-
sum semen viri vel propter calorem, sicut vas calefactum in aere aquam
trahit ex extrinseco. Ex quo infero: si menstruum tale reprobatur
a natura et laedit mulieris corpus, quod est magis durum ac resistens
corruptioni, magis erit reprobatum a tanto opere laedetque si admit-
tatur, cum sit minus resistens genitura ac mollior.
Et si calore attrahit uterus, profecto immutativus erit eius ca-
lor, non tantum conservativus, ut dixit in Colliget; nam quae virtus
ex balneo potuit attrahere semen, ut ipse testatur, multo magis
saltem simul cum calore seminis immutabit semina animalque con-
stituet.
Et si tam desideratum est semen a vulva per Averroem et Pla-
tonem, qui in Timaeo ait: vulva generandi animal appetens est; et
quando procul a foetu per aetatis florem ac diutius detinetur, aegre
fert moram et plurimum indignatur passimque per corpus oberrans,
meatus spiritus intercludit, respirare non sinit, extremis vexat angu-
stiis, morbis denique omnibus premit. Quapropter si tantopere
uterus semen appetit et menstruum excernit, non videtur probabile
iuditium Aristoteles.
Item ad hoc potest adaptari dictum Fernellii in 7 libro, capite
7: plurimum menstruum inquit in mulieribus fieri; testis est Ari-
stoteles in 3 De historia animalium, capite 19, et genus esse quoddam
sanguinis vitiatum; etenim puriore a sanguine secernitur naturae be-
neficio. praesertim decrescente luna. Hoc si novella vitis tangatur,


pagina successiva »
 
p. 223