BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 229

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


agens vi alterius et uniforme in actu difforme in virtute potest hoc
facere, cuiusmodi est semen. Sed error est purus; nullo enim pac-
to (ut probavimus) potest semen agenti principali oboedire, inscium
cum sit ac motus inditi ab illo minime memor. Tum quia nullo pacto
imitari poterit agens, et, ubi est virtus rei, est forma rei et natura,
ut arguit Marsilius super Timaeum. Igitur in semine erit etiam ani-
ma a parente indita edoctaque ut agat.
Item per Aristotelem in 10 Metaphysicorum masculus et foemi-
na sunt eiusdem speciei, et, ut probat Galenus in 14 De usu partium,
capite 6, et 2 De semine, capite 5, non differunt nisi penes magis et
minus calidum. Genitalia enim, in quibus differentia esse videtur,
non differunt nisi quia huic sunt intus, eo quod vis caloris in foemi-
nae constitutione remissa fuit et nequivit foras genitalia propellere;
in viris autem abundavit et produxit. Quin, ut testatur Telesius in
6, capite 36, postquam exierunt ex utero foeminae et in statu per-
fecto erant, factae sunt mares ex foeminis quia maior factus fuit ca-
lor internus et robustior potuitque emittere genitalia; idque in re-
gionibus nostris accidit et multi homines viderunt, et facti mares foe-
cundi ut coeteri fuerunt ac generarunt; ita quod nulla statui debet
differentia inter marem et foeminam; igitur in opus, quod ambo ef-
ficiunt, ambo active convenire debent ac semen prolificum emitte-
re, sed variatum penes magis et minus calidum, unde si semen viri
nunc est prolificum bene et satis, quando erat foemina ipse idem se-
men prolificum sed remisso gradu emittebat. Et ampliatur haec ra-
tio a Scoto in 3 Sententiarum, distinctione 4, quaestione 1: formas
eiusdem speciei essentialiter consequuntur virtutes et potentiae eius-


pagina successiva »
 
p. 229