BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Sophistici elenchi » Svetonius Tranquillus, Gaius - De vita Caesarum » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 231

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


peret semen, et locus esset aptus ad generationem; huic foras, ut se-
men in uterum possit eiaculari, protulit; et sic varietate sexus distin-
xit. Sed disputamus de foecunditate seminis, quae consequitur po-
tentiam activam eorum. Nam si ex utroque deciditur semen et in
eodem loco, scilicet in vulva recipitur ab eademque specie potentia
constituitur, poterit esse utrumque proficuum generationi. Ideo scien-
dum est quod nos, praesupposito ex argumentis factis et experientiis
semen maris cedere in materiam concepti, praesupponimus etiam foe-
minam semen emittere, tum ex dicendis inferius tum ex ipsius Aver-
rois autoritate adversarii, qui in 2 De generatione animalium, capite
6, dat semen utrique, mari calidius, foeminae humidius, et sic ab am-
bobus vult emitti. Et hoc ignoravit Niphus; non enim viderat
commentarium Averroes super De generatione animalium; nam post
eum impressus fuit editusque, ut Ioannes Antonius de Consentia
refert in allegata quaestione. Tum ipse Niphus in 5 Metaphysico-
rum
, scribens super 1 commentum, vult mulierem concurrere active
quoad emissionem seminis; et divus Thomas, ut refert Gaietanus
super 3 partem, quaestionem 32, articulum 4, utrumque voluit acti-
ve concurrere, quoad factionem seminis; et, ut ait deinde super quae-
stionem 35, articulum 3, divus Thomas contra Aristotelem tenet il-
lud, quod mulier emittit in concubitu esse semen et non excremen-
tum uteri; itaque differentia stat utrum semen illud possit esse


pagina successiva »
 
p. 231