BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 232

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


prolificum. Quapropter notabis ex Fernellio, in libro 7, capite 6,
quod semen non est dictum foecundum ex eo quod agit in sangui-
nem ex se convertitque illum in foetum, quia neque sic si esset, ma-
sculinum semen esset foecundum, cum per se solum per rationes an-
tepositas non possit menstruum in animal effingere. Sed ex hoc dici-
tur foecundum, quia dum alteri commiscetur ad generandum
confert. Et ex hoc scies Iacobum de Forlivio et Scotum differre
aliquantulum a Galeno et Telesio; Galenus enim et Telesius volunt
haec semina per se conficere foetum non posse, sed oportere concur-
rere uteri calorem, qui utrumque immutet et singulorum spiritus et
calorem augeat vimque parturiendi foetum conferat, ut dixit Fernel-
lius. Sed medici plures et Scotistae, non indagantes bene Galeni dic-
ta, utrumque semen agere sufficienter putarunt, nec distinxerunt de
calore uteri. Itaque proficuum generationi esse eo pacto, quo Fernel-
lius explicavit, semen muliebre probant rationes nostrae, et quoquo
pacto etiam coagere si valet, et ad hoc unum diriguntur rationes Scoti.
Illud itaque esse foecundum non probamus ex parte principii activi,
scilicet animae vegetativae, et identitate naturae, quae essentialiter
utrisque est eadem, eundemque ex corporis omnimoda identitate et
compositione spiritum calidum syllogizamus, licet modica sit varia-
tio; igitur, si eadem virtus activa procedit ab eadem specifice anima,
poterit etiam foemina facere semen foecundum. Modo secus est de
testibus et tunicis eorum ac mammis; haec enim sortiuntur aliquan-
tum diversitatis ex sexus distinctione; et distinctio sexus variat eo-
rum usum circa generationem, ad quam talis distinctio necessaria est;
non tamen variat virtutem activam et formam essentialem, a qua in
semine foecunditas provenit. Quapropter Averroes videtur errasse
et ad hoc propositum probandum arguo.
Magis foecundum est semen mulieris quam sanguis; etenim pro-
pinquius est semini viri hoc quam ille; sed sanguis concurrit ut ex
eo possint fieri membra foetus, ut Aristoteles vult; igitur et semen
foeminae nihil prohibebit esse bonum. Item arguebat Forlivius, su-
mens ex Scoto, in temperatissima muliere in sua iuventute perfec-
tius potest decoqui semen et ultimum alimenti quam in mare melan-
colico sexagenario. Sed mas potest emittere semen prolificum et con-


pagina successiva »
 
p. 232