BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 243

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


lefacere, dici frigefacere, quia remissum inferunt calorem, vel quia,
dum remisso calore agunt, aperiunt meatus corporum, in quae agunt,
et sic facilius frigus intenditur. Sed hoc non potest dici in vulvis mu-
lierum, quae bene occluduntur cum concipiunt, ut probant Gale-
nus et Hyppocrates, ita quod illuc non potest agere frigus; et ma-
xime si calorem remissum immittunt planetae, qui coniunctus calori
seminis dat vigorem, ex quo magis fit generatio masculi. Fuga igitur
fuit dictum Forlivii, qui gloriatur utriusque partis argumenta solvere.
Aliud dictum de imaginatione facit ad propositum nostrum;
namque non alia de causa imaginans producit effectum similem
rei conceptae in imaginatione, nisi quia spiritus totius corporis,
dum aliquid imaginamur, percipit illam rem, quam imaginamur;
et sic in actu veneris percipientem spiritum transfundamus cum
semine in uterum, et sic retinens spiritus seminalis imaginem illam
in actione sua utitur ea ut exemplari et iuxta illud similitudinem con-
fert. Nec aliam rationem reddent Peripatetici nec Albertus vel Ari-
stoteles in Problematibus aliud invenit; modo mulier ut plurimum per
suam imaginationem agit in foetum, ut patuit de illa, quae peperit
mancipium, nigram figuram percipiendo in exercitio veneris; igitur
mulier etiam producit spiritus activos et formativos, ut vir, semenve
foecundum, vel spiritus descendentes ad uterum per venas et agen-
tes hoc causant.
Sed haec dicta de similitudinibus oportet nos modo in via nostra
examinare et rationes reddere sufficientes. Quocirca sufficienter di-
ximus et iuxta probatam viam Galeni et Telesii sumptam ex sensi-
bus; quare quandoque generantur mares et quandoque foeminae; et
erat ex validitate caloris fieri mas, qui genitalia efferat, et imbecilli-
tate fieri foemina. Et haec opinio fuit Empedoclis, ut dicit Gale-
nus in libro De historia philosophica; unde verificatur opinio Anaxa-
gorae, qui dixit in dextra parte procreari mares et in sinistra foemi-
nas; quod dicitur quia hic calor maior, ibi minor; et dictum etiam
Cleophanis, qui mares ex dextro testiculo, foeminas ex sinistro fieri
aiebat, adiunctum fuit illi opinioni; et quando versa vice fiant expo-
suimus cum Galeno; et ideo Hipponax (ut refert Galenus) robustita-
ti seminis attribuit mares, quae quidem a calore est, et imbecillitati
foeminas. Exposuimus etiam cum Galeno quare quandoque sunt si-


pagina successiva »
 
p. 243