BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 231 » luogo non identificato » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 247

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


scendens in uterum cum sanguine puro, illam ducit ad formam et si-
mulacrum, quod recipit in iecore; et si claudi simulacrum accepit, clau-
dum effingit, si Aethiopis Aethiopem, et si pulchri pulchrum. Non
enim tanta utitur ratione, cum sit agreste animal, ut dixit Plato, ut
consideret simulacrum malum debere omitti.
Hoc, ut credo, posset dici in via Platonis; quod dictum licet per
metaphoram intelligat Ficinus, non tamen est ad litteram; et inquit
Marsilius Ficinus quod haec opinio fuit antiqui Pythagorae, qui fuit
doctor Calabrorum apud Crotoniatas, pater antiquus philosophorum,
quam qui melius intelligunt exponant melius. Potest etiam aliter
dici cum Platone; nam inferius in illo libro vult semen ex cerebro
originari et per spinalis medullae locum derivari ad pudendum illud-
que vult esse respirans bene et animatum; unde infero quod cum
sit animatum retinet speciem imaginationis sumptam in sua univer-
sitate, quod est cerebrum, et cum ea retenta tendit ad matricem, ubi
iuxta illam speciem agit. Sic etiam Empedocles imaginationi paren-
tum similitudinem extraneorum in foetibus ascribit, ut refert
Galenus. Idem dicunt Aristoteles et Zimara in Problematibus de
mente Peripateticorum; non tamen modum, quo agat imaginatio, ex-
plicuerunt. Conciliator tamen aliquid dixit, sed non pro complemen-
to. Iccirco audiamus Marsilium Ficinum, primum ex Latinis in pla-
tonica disciplina; hic scribens super Timaeum, in capite ultimo, et
super Convivium, in capite 8, expositionis orationis septimae, inquit:
vehemens imaginatio movet spiritus interiores atque in his excogita-
tae rei pingit imaginem. Ideo infero quod spiritus illi, retinentes
talem imaginem, emissi in vulvam ad constitutionem embrionis, iuxta
illam agunt et illius similitudinem adhibent foetui; et sic tam pater
quam mater in coitu possunt imaginari, et si fortissima fuerit imagi-


pagina successiva »
 
p. 247