BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Menexenus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 248

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


natio alterius, foetus constituetur cum illa; et sic mater concurrit ac-
tive, quia immittit spiritum cum imaginatione; quod nolebant Peri-
patetici, quapropter non possunt reddere rationem huius rei.
Caeterum sciendum est quod Galenus in libro De spermate vult
in venis et arteriis converti sanguinem, in sperma saltem originative;
nam ex spermate nutriuntur venae, arteriae et partes albae, ex qui-
bus sunt confectae; idcirco pro nutritione horum ibi sanguinem vult
absolvi et converti in sperma, et per venas ascendit ad cerebrum, dans
ei partem pro nutrimento (ex semine enim formatum est cerebrum)
et per duas venas deinde descendere vult ad testiculos. Quaprop-
ter putandum est quod descendens a cerebro contingit illud bene ani-
matum esse spirituque repletum; itaque imaginatio impingit imagi-
nem in illo seminis spiritu, qui est in testibus, et calore testium ac-
cenditur, magisque elaboratur sanguis ille et concoquitur qui super-
fluit a nutritione partium albarum, sicque uterque parens sperma ani-
matum, si concipit, demandat, ut inferius ait Galenus; et ex hoc ve-
rificatur opinio Pythagorae, qui, ut refert Galenus in libro De histo-
ria philosophica
, optimi sanguinis spumam dixit esse semen, vel nu-
trimenti superabundantem partem, qualis est medulla vel sanguis; et
Alcmaeon, qui, teste Aristotele in libris De anima, fuit Calaber de
Crotone, hoc idem intendebat cum dixit partem cerebri esse
semen. Timaeus item Calaber Locrensis et cum eo Plato spinalis
medullae dixerunt esse profluvium; quin Plato dixit a cerebro veni-
re semen; in quo, si diu retineatur, causat morbos animi, ut declarat
in Timaeo; itaque omnes hi philosophi celebres semen animatum di-
xerunt et esse sanguinem magis concoctum pro partium exanguium
nutritione, quod ab his superfluens spiritum retinens immittitur in
matricem; et si imaginatio est fortis, simulacrum concipit spiritus et
iuxta id agit; unde non immerito corporis et animae quiddam avul-
sum vocavit semen Epicurus. Et huic sententiae extremam ma-
num imposuit illuminatus alter Calaber Telesius Consentinus in li-
bro 6, capite 36, ubi declarat quomodo venae et partes albae semine


pagina successiva »
 
p. 248