BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 249

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


nutriuntur, qui est sanguis, concoqui incipiens in venis, quod am-
plius elaboratur et concoquitur in testibus, ad quos ascendit per vasa
seminaria; quod superfluens a nutrimento horum magis concoquitur
et in eo ingeneratur spiritus valde mordicans incitans ad coitum ex
abundantia seminis et angustia compressus loci. Et hic spiritus tem-
pore coitus, si vehementem suscipit imaginationem a cerebri univer-
sitate, iuxta illam efformat foetum, ut infero ex horum principiis;
et quamvis imaginatio fiat in cerebro principaliter, tamen si fortis
est diffunditur ad totum. Non enim differentiam spirituum ponimus
in via Telesii, ut videndum est in 5 libro, et praecipue quia, ut nar-
rat Galenus, maximam correspondentiam habent testes cum cerebro
per nervos ab eo descendentes. Ut enim probant Galenus et Hyppo-
crates, Avicennas et Telesius et nos alibi dicemus, cerebrum est prin-
cipium nervorum, et hoc patet; nam. medici eos, qui patiuntur ef-
fluxum sanguinis a venis cerebri, iubent testiculos aceto infundere,
et sic cessat. Itaque spiritus imaginans ad testes descendere potest
ex cerebro et ad vulvam in mulieribus animareque illa et communi-
care imagines in cerebro receptas. Et hac de causa Stoici diffinie-
runt virtutem procreatricem esse spiritum, a principali facultate, idest
a cerebro, missum in membra, semini conficiendo deputata.
Nunc autem nos dubitatio invadit non facile dissolubilis; quomodo
fiat ut mulier praegnans, vehementi desiderio affecta alicuius rei, puta
mellis, parit foetum cum imagine rei desideratae; quae quidem dubi-
tatio est mihi difficilis in via reali Telesii cum sim expositurus, a quo
nihil de hac re accepi; nec licet fingere, ut Peripatetici plures faciunt,
a quibus nihil de hac re vidi. Dicendum itaque quod in matre est
unus spiritus, per totum corpus diffusus, diversis tamen viribus agens
iuxta Telesii sententiam; et huic consonat sententia Asclepiadis, qui
dixit animam esse spiritum toti corpori adnexum, non tamen aequa-
liter, sed uni membro magis, alteri minus. Et spiritus filii in ute-


pagina successiva »
 
p. 249