BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


semen dissolvi et diversas partes fieri eiusdem rationis, nihil conclu-
dit adversum nos, ut ex 2 argumento patuit. Verum opinio Empedo-
clis, ut recitat Galenus in 2 De semine, capite 3, volebat divulsa esse
sobolis membra, ut in foeminae alia, alfa in maris semine membra
continerentur, et dum partes illae distractae coniungi appetunt, inde
oriri, ait, animalibus ad coitum appetentiam. Quae quidem sen-
tentia satis a Galeno ibi est reiecta, nec apud nos probatur, qui a
Galeno non deviamus; et nullo pacto probari potest a Marta, quod
ad principia nostra sequatur. Si autem velint in argumento, in utero
tales partes similares creari, probent illud. Telesius enim in 6, capite
3, semen receptum ab utero non vult in diversas partes illius disgre-
gari, ubi in proprias res concrescunt diversae seminis partes, sed in
unum colligitur, inquit, universum et ab uteri certo calore liquatum
fusumque in plurimos diffluit rivulos; et quoniam est valde dissimi-
lare tale semen, et veluti e tenuitate crassitieque, et utraque longe
diversa compositum est, non simul neque in eosdem universum li-
quatur fluores; sed eae assidue ipsius partes prius funduntur, quae
liquidiores sunt assidueque singulae, immixto fluore spoliatae, pro-
prias concrescunt in res. Haec et quae sequuntur legentibus comper-
tum erit quo pacto unaquaeque pars foetus constituatur et qua ra-
tione agat calor, qui est in utero, absque hoc quod inficiatur errore
Empedoclis doctrina Telesii et Galeni.
Praeterea, ait Marta, frustra fit per plura quod potest per pau-
ciora; sed foemina potest absque mare procreare propria materia et
calore uteri.
Sed nos demonstravimus, respondentes ad primum argumen-
tum, quod absque virili semine impossibile est fieri generationem.
Praeterea si sic esset, tunc unius effectus essent duae causae ma-
teriales immediatae.
Hic philosophaster timet timore ubi non est timor, dum incon-


pagina successiva »
 
p. 265