BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De oculis » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 268

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Praeterea foemina, ait, non emittit semen, quia tunc daretur pe-
netratio seminis, et sic omnis generatio esset corruptio, quia sicut
repugnat duo corpora esse in eodem loco, ita et duo semina. Et si
duo essent, tunc infinita possent esse; sed vos dicitis quod mas et
foemina ambo emittunt semen, ergo etc. Et quia matrix nequit ea
sufferre ob eorum intemperiem, daretur ergo penetratio, ita ut illa
statim evomeret. Quod repugnet duo corpora esse in eodem loco,
probatur; nam semen saltem quoad eius crassitiem denominatur cor-
pus, et cum unum corpus alteri superpositum consumet illud, sic se-
men maris, superpositum illi mulieris, ambo destruerentur, et gene-
ratio, quae fieri vellet, rueret.
Sed nullam apparentiam habet hic sermo; quidquid enim sumit
ad sensum est falsum et positionibus Peripateticorum longe contra-
rium. Falsum est illud quod mulier non emittat semen et reproba-
tum a Galeno in 14 De usu partium, capite 11, et in 1 De semine,
capite 7, et in 2, capite 4. Sed hoc inferius probabimus, ubi et
resolvemus dicta Peripateticorum. Scias tamen Aristotelem voluisse
foeminam semen emittere; unde, inquit in 1 De generatione anima-
lium
, capite 18, semen est quod ex utrisque coeuntibus illis originem
trahitur, et Averroes ubique concedit; ibi etiam et in 2, capite 6,
mari et foeminae dat semen, huic calidius, huic vero humidius.
Albertus item in 15 De animalibus, capite ultimo, vult sperma mu-
lieris concurrere sicut materia munda, et menstruum sicut im-
munda; Niphus, divus Thomas, Gaietanus, Forliviensis et multi
alii mulierem active concurrere, saltem quoad emissionem seminis
voluerunt et dispositionem materiae; ubi clare patet ex eorum dictis
mulierem semen emittere. Item, ait Fernellius, dicit Aristoteles na-
turam maris ac foeminae in fructicibus utrumque sexum miscuisse,


pagina successiva »
 
p. 268