BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 278

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


perstitiosus et reliquos a Galeno positos possibiles usus muliebris se-
minis non destruxit. Sed fingat suo modo: nil ad nos.
Sed dicet Averroes menstruum esse semen foeminae, quia cum
concipit illud non excernit. Satisfacit Fernellius dicens quamquam
continuo post conceptionem detineatur eo, tamen foetus non consti-
tuitur aut nutritur, sed quam potest purissimum rapit ex venis spiri-
tus pro nutrimento. Qui igitur sanguis menstruus in gravidis conce-
dit, pars exigua circa uterum ex venis secernitur; pars maxima reli-
quo puriori sanguini miscetur, et tunc quia vis foeminae vires illius
non potest mitigare, gravidis plura damna eveniunt: corporis gravi-
tas, foedus faciei color, lienis tumor, varices, malacia et tandem
ad omnem morbum sunt procliviores quam quae non gestant
uterum. Et hoc dictum placet valde; etenim etiam quae non prae-
gnant quandoque menstruum detinent et varios patiuntur morbos;
item foeminae quinquagenariae illud non emittunt, ut dicatur, in me-
tro; adde decem tribus mulierum menstrua cernis; ad quinquaginta
durat purgatio tota, et tunc in talibus mulieribus generantur immun-
ditiae et morbi, tussis, et anhelitu venenoso inficiunt homines. Nec
quod ante tertium decimum non emittunt debet semen dici; etenim
tunc natura est vorax et quolibet alimento utitur ad nutriendum ac
fabricandum corpus et vires nec sufficiunt ut expellant. Mirum qui-
dem quomodo menstruum, pestifera materia et sterilitatem inducens,
dicatur semen, quod non emittitur cum voluptate nec tempore coi-
tus, ut semini congruit, sed mensibus singulis velut excrementum.
Et nec omnia animalia emittunt, ut canes foeminae et aliorum gene-
rum, sed semen illud album effundunt cum voluptate et tempore coi-
tus. Et tamen Peripatetici quod foetum inficit semen vocant, et il-
lud, ex quo bene quandoque generari queunt nonnullae partes, sit
excrementum; cuius contrarium quotidie experimur, ut antiqui phi-
losophi nos rationibus monuerunt, ut Pythagoras, Epicurus, Demo-
critus et Hyppo Calaber probarunt, Galeno teste, et in anatho-


pagina successiva »
 
p. 278