BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De oratore » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 280

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


currere ad generationem probant; etenim, inquiunt, multae foemi-
nae conceperunt absque delectatione, quamquam eis displicuisset co-
pula et contra voluntatem coierint; et quaedam mulier, de cuius sa-
cramento confidere poterat Averroes, iuravit se impraegnatam fuis-
se in balneo lavelli, in quo pravi homines spermatizaverant. Item
idem est dator materiae et nutrimenti, sed foemina est datrix nutri-
menti: reliqua, quae dicit Conciliator destruximus.
Respondet Fernellius ad primum et secundum dicens commenti-
tium esse semen maris ex menstruo absque foemellae ope posse gi-
gnere, nec est fides adhibenda dictis muliercularum illarum, quae as-
severanter pronuntiant absque coitus voluptate concepisse. Unde putat
quod si paulo ante vel postquam mulier emittit semen viri semen im-
mittatur, tunc non concipit; oportet enim ex utrisque copulatis si-
mul, antequam alterius spiritus evanescat, fieri conceptionem.
Quapropter negaret hic homo utrumque assumptum et diceret sem-
per dum concipit foeminam effundere semen, licet non alias; et illa,
quae in balneo impraegnata fuit, emisit semen. Nam sicut vulva ha-
buit vini attrahendi (per Averroem ibi attractio autem non est sine
voluptate, maxime cum attrahitur res desiderata), itaque ille motus
attractionis excitavit semen foeminae ut effundatur, praesertim cum
ex calore balnei laxata erat eius caro et veluti aperta, ita quod faci-
lius potuit emitti semen. Et putandum est quod foemina illa fuit li-
bidinosa et ad seminis emissionem prompta; secus enim non attra-
xisset sic semen illud. Telesius autem concedit posse fieri conceptio-
nem absque semine foemineo, et hoc raro, quando scilicet semen viri
est copiosum nimis et calor uteri abundans; non tamen ex hoc sequi-
tur quod semen mulier non conficiat, et dum eiicit non valeat, ut
ex eo cum virili commixto formationi foetus molem adiiciat et ro-
bur; veluti ex semine galli et gallinae videmus pullum constitui quoad
partes exangues, ut in ovi albuminibus conspicitur, et ex luteo, quod
sanguinis est species; et quia voluptas fit, ut Galenus vult in 14 De
usu partium
, capite 9, cum in semine calefacto nimis generatur spiri-
tus calidus, et mordicax semen factam illud spiritus insequitur cu-
piens voluptuoso ac delectabili morsu affici, ex quo fit delectabilis


pagina successiva »
 
p. 280