BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 285

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Variae fuerunt de mundi et coeli emanatione apud antiquos
sententiae. Anaxagoras Clazomenius posuit chaos omnium rerum
principium materiale, in quo omnia latitabant; dehinc intellectum
immixtum omnia separasse ac mundum ordinasse pronunciat. Cui
sententiae se subscribunt omnes fere poetae theologizantes, ut He-
siodus. Musaeus et Orpheus; Ovidius etiam in Metamorphoseon
primo dicens:
Ante mare et terras et quod tegit omnia coelum
Unus erat toto naturae vultus in orbe,
Quem dixere chaos.

Omnes denique cum vetustissimo Simeone chaos vel tenebras ex-
titisse aiunt; hanc sententiam Picus Mirandulanus allegorizat et con-
cordat cum ea Moysi, qui etiam chaos in principio ponit, et in Con-
clusionibus
substentat. Empedocles autem, Siculus Agrigentinus, et
generari mundum etiam ex illa commistione vult per litem, et per
amicitiam corrumpi, ita quod pluries fuit genitus mundus et corrup-
tus; a quo non longe discordat Heraclitus Ephesius. Quod si intelli-
gant continuam successionem rerum per generationem ex informi ma-
teria, verum dixerunt, et delapsum per corruptionem, concedendum
reor; tamen quia infinitatem mundi omnes ponunt, secundum specie
hi et non numero, abiicimus eos, negantes utrumque. Democritus
autem, vir magnae autoritatis, mundum ex atomis corpusculis ince-
pisse docebat; et ex hoc plures posuit mundos, quia in chaos disper-
sa atoma plures efficere potuissent. Unde Metrodorus absurdum


pagina successiva »
 
p. 285