BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 290

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


spectabilisque futura erat coeli machina, nil autem tangibile, nisi sit
solidum, et solidum absque terra nihil, et nihil sine igne videri po-
test spectarique, idcirco coelum ex his constare oportet, et quia haec
sine mediis esse nequeunt; ideo et aer et aqua concurrunt. Hanc
opinionem, totius ad summum veritatis inventor, Telesius, ut nil am-
plius sit elaborandum, reiicit in 1 maioris, capite 7, ubi summopere,
inquit veluti concludens, Timaeum conterraneum nostrum cum eo
et Platonem incusare ut liceat, qui cum nihil in sole quod densum
eum renitentemque magis quam flammas quasvis declaret, intueren-
tur, veluti contrectato eo et duro renitenteque percepto, non densi-
tatem modo renitentiamque tribuere, sed terram insuper indidere;
a qua scilicet illas haberet, propriorum et ipsi decretorum parum, ut
videtur, memores; siquidem et illis motus igni, terrae immobilitas
tributa est, ut non nisi magno utriusque vel alterius saltem malo iun-
gantur; ignis quidem, cui perpetuo terra vectanda esset, terrae vero,
cui perpetuo aliena operanda esset operatio, scilicet motus, qui est
operatio ignis.
Plotinus autem, inter Platonicos eruditissimus, in quem eundem
daemonem insufflasse qui in Platonem, ait Ficinus illum interpretans,
ratus calorem esse ignis formam substantialem, sicut et nobis fit, in
2 Enneadis libro 6, capite 3, inquiens ex praehabitis, nihil prohibet
calorem igni actum esse innatum et speciem; neque ignis qualitatem
in 2 Enneadis libro 1, igneum solum coelum enuntiat quod ex ignis
nobilissima natura constare decernit, probatque in coelo non esse ter-
ram nec aliud elementorum; unde cum eo Marsilius Ficinus in capite
6 ibidem ait: si elementa per se esse absque alterius iuvamento pos-
sunt, immo aqua a terra fit non aqua, multo magis coelum potest esse
sine his. Ubi videntur uti ratione Telesii; nam si aqua a terra fit


pagina successiva »
 
p. 290