BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 296

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


puntur et sunt in fluxu. Marsilius etiam ibidem in capite 3, sumens
ex 3 Plotini: si animal, ait, quamdiu vivit est idem, propterea quod
sub eadem anima similis ferme figura et natura servatur, quamvis inde
quotidie fiat effluxus, multo magis et mundus esse idem in substan-
tia dici potest quamdiu sub eadem anima figura eadem perseverat,
licet fiat intus effluxus, scilicet in elementis, qui non fit extra coe-
lum ex coeli substantia. Et Simplicius in 8 Physicorum, commen-
to 79, ait quod communis materia, si est in coelo sicut in his, quae
sub luna, non propterea reducit ad corruptionem, sed contrariis in-
vicem se immutantibus cadet in partibus interitus; sicut etiam in his,
quae sunt sub luna. Ex quo excluditur error Ioannis Grammatici, pu-
tantis coelum ideo defecturum quia communem sortitum est mate-
riam ac ex ea et forma fuit compositum.
Item, ait Marta, calor coeli concurrit ad generationem rerum,
calor elementaris non, ergo aequivoci calores. Probatur: nam calor
coelestis vivificus nuncupatus est, salvat et generat animalia, cum na-
turae humidae sit; ideo subiecto aereo inhaeret; calor autem elemen-
taris, quia subiecto sicco et mordaci inest, potius destruit et corrum-
pit; ergo aequivoci, immo contrarii, quia generari et corrumpi sunt
contraria, quia ens et non ens.
Ad hoc dicitur quod tam coelestis quam elementaris vivificat
et generat, eodem pacto constitutus et appropriatus. Ideo autem ca-
lor elementaris videtur destruere, quia est iuxta materiam alienam,
praesertim hic noster, quam comburit. Demonstratum est autem in
prima disputatione quod si remittatur et modificetur tunc vivifica-
bit et generabit; hic enim formicas gignit et multa animalia parva
in illis locis, ad quos eius calor defertur remissus; quinimmo in for-
nacibus Cypriis generantur pyraustae, quibus multus inest calor, ut
aiunt Telesius et Plinius in 11, capite 36; unde si coeli calor reci-


pagina successiva »
 
p. 296