BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 303

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


postquam, ait, ignis ad alta conscendit, quia velox et acutus non quie-
scit in terra (sicut nec terra in alto), ubi sistere transitum oportet,
nimirum torpere non debet; nec existimandum est eum sic se habere
in propria sede collocatum, ut ipse minus quam alia amplificationem
suam undique quaerat; ad superiora nequit ascendere; nihil enim est
ultra superius; ad inferiora ferri natura non patitur; quamobrem re-
liquum est ut ductu facilis sit in amplum tractuque naturali ab anima
ducatur ad vitam, ideoque in pulchra admodum regione, in ipsa vi-
delicet anima circulo moveatur. Marsilius etiam ibidem, capite 4,
et super Timaeum, capite 25, circulus, ait, maxime competit igni.
Cum enim a terra distantissimus sit, sicut terra est semper immobi-
lis, sic ipse semper mobilis; si semper mobilis, ergo in orbem; quod
enim movetur in rectum, peracto spatio, quoniam finitum est, finit
et motum. Moveri vero in circulum tam ignem quam aerem ostendit
circulus cometarum; circuitum vero aquae testatur perpetuus influ-
xus et refluxus. Et hoc idem edoctus est Simplicius a Xenarcho
in 1 De coelo. Haec quoad primam.
Responsio illa non est vera in via Telesii, sed quam nos dedimus.
Sed non mirum si haec ignorat Marta, cum etiam sua et suorum dic-
ta nil intelligat. Caeterum nos dicimus ad instantiam quod proprius
calidorum entium est motus, et maxime circularis, et secundum ro-
bustitatem ac imbecillitatem caloris et materiae commixtione magis
et minus variantur motus. Quare coelum igneum est et calidissimum
propriaque natura omni crassitie materiae expoliatum, ut nulla vi nul-
laque resistentia eam movere possit, proprius calor rapidissimo de-
fertur motu. Quae vero minus calida sunt, ut descendentibus aper-
tum est, minus velociter moventur, ut aer et aqua, quae si motu pri-
ventur, corrumpantur oportet; et sic quia eorum materia minus bene
est exuperata, imbecilliter moventur. Animalia itidem, quae sunt ca-
lidiora ac calidissimo spiritu praedita, ad motum sunt promptiora.
Soli autem terrae competit immobilitas naturaliter; principium qui-
dem quietis est in ea natura; idcirco nullus motus convenit illi; ete-
nim si duo motus contrarii non competunt uni corpori simplici per


pagina successiva »
 
p. 303