BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 304

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Aristotelem in 1 De coelo, multo minus motus et quies, quae sunt
in ultimo oppositionis gradu; quare motus deorsum est passio delap-
susque, ut infra aperiemus. Et si qua calida entia moventur deorsum,
ut carbones accensi, hoc ideo est quia calor non penitus exuperavit
molem neque redegit in tenuitatem, quoad proprium locum, ubi con-
tinuo moveatur circulo, evehere queat, sed crassities subiectae ma-
teriae non possibilis attolli descensum concitat deorsum, sicut opti-
me Telesius in 2 maioris, capite 7 et sequentibus, et 1 minoris, capi-
te 43 et sequentibus, explicat.
Videmus autem quanto tenuiora sunt entia, tanto citius sursum
ascendere et ibi per circulum deferri; quae densa et crassa sunt vel
fiunt, assumpta gravedine, deorsum ire; quapropter non est putan-
dum quod motus sit contrarius motui sed quieti, et impotentiam non-
nihil ad motum: ita quod coelum contrariatur solum terrae sicut mo-
bile immobili; nec ideo corrumpi dicendum est; non enim contrarium
suum est praepotentius, et iuxta positum, quod requiritur ut corrum-
pat; et Aristoteles in primis ac Averroes tenentur hoc affirmare; ete-
nim in 2 De coelo, textu 32, inquiunt: nullum elementum potest esse
ita leve et aequale sicut corpora coelestia, et quanto magis ei appro-
pinquant eo magis sunt leviora et sphaericiora. Unde Marsilius su-
per 2 Enneadis librum 3, capite 6, inquit: cum a terra sursum quis
ascendet, frigiditatem siccitatemque fugiet successive et ad levita-
tem tendet et humorem ac auspicium caloris blandi.
Aliae instantiae non essent reiiciendae, quia contra responsum,
a se inventum contra Telesium, procedunt, non adversus id, quod
nos diximus primo; verum, quia non alloquor solum hunc homuncio-
nem, sed omnes Peripateticos, et doctrinam Telesii aperire intendo,
non tantum dictis frivolis huius occurrere, subiungamus ad tertiam
dicentes quod non potest coelum altero a circulari ferri motu, tum
quia est proprius eius, quia igneum, tum quia, ut dixit Plotinus, nec
sursum nec deorsum labi potest. Unde sicut impossibile est ei admi-
sceri crassitiem, molem repugnantem motui (sed omnes eius moles
est tenuissima facta, agilis, acuta mobilisque velociter ab insidente


pagina successiva »
 
p. 304