BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 312

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


autem magis humidum oportet, quod magis tenue est ac ab altero
terminabile fluidumque omnia replens, non quod tantillum est tenue.
Ipse enim Aristoteles aerem elementorum humidissimum vult esse,
a diffinitione humidi a nobis modo posita procedens, quae potius com-
petit igni, ut in disputatione de elementis comprobabimus et paulo
ante memoravimus. Aliud autem humidum, quod quidam diiudicant,
praecipue medici, non primo et maxime aeri sed aquae competere,
sensu discernitur. Aristoteles autem praecipuam dat aeri; unde Fici-
nus super 2 Enneadis librum 3, caput: cum coelum sit vivens atque
vivificum, putandum est calefacere et humectare; haec enim condu-
cunt ad vitam; frigefacere et exsiccare sunt privatio vitae. Calor, ait
postea, amplissimus spatio nullam patiens vim, familiarem habet hu-
morem; illi calori coelesti humido humorique temperate calido simi-
lis est spiritus animalis; calor humorque vitalis manifestus in anima-
libus et occultus in plantis passim a coelo omnibus insitus; humor
in coelo differt ab aereo quantum aer ab aqueo. Quare omnibus
modis fatemur coelum humidum ac terminatum quidem in suprema
parte; etenim omnia continet et omnia replet et usque ad fines uni-
versi extenditur; extra quem, quia nihil amplius existit, terminatur;
quod Plato sentit et Aristoteles, in 4 De coelo, textu 9, quod nec
locus nec tempus nec vacuum inquiens est extra coelum; itaque ter-
minatum est coelum. Sed quid sit eius terminus et quo pacto coe-
lum summus opifex circumdederit miro sapientiae suae ordine, nemo
scit nec imagine quidem capi potest quomodo extra coelum sit nihil:
unde Carolus Bovillus in suo tractatu De nihilo inquit: nihil est,
idest nullum ens est non ens, seu nullum ens esse ens nullum; nihil
neque in mente est neque in rerum natura neque in intellegibili ne-
que in sensibili mundo, neque in Deo neque extra Deum; quodlibet
ens est, quodlibet aliquid est; ente omnia sunt plena, nihil vacuum,
ociosum nihil, nihil inane, exuIat ab universo nihil. Quapropter


pagina successiva »
 
p. 312