BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 313

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


pessime dixerunt Stoici, extra coelum ponentes vacuum, in quo mun-
dus dissolvetur, et Posidonius, qui illud non infinitum, sed tantum
ponit in quod possit dissolvi mundus et capi. Aliique, ut coelum
eventet et respiret; unde melius Democritus et Leucippus tunicam
et membranam quandam mundo circumponunt. Sed hoc quis scit?
O quam bene Plinius in 2 libro, capite 1, aiebat: mundi extra inda-
gare nec interest hominum nec capit humanae coniectura mentis
; est
enim immensus, totus in toto, etiam ipse totum, infinitus ac finito
similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra, intra, cuncta
complexus in se, idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura.
Furor est mensuram eius animo quosdam agitasse (idest astrologos
quosdam), furor est profecto egredi ex eo et tamquam interna eius
cuncta plane iam sint nota ita scrutari extera, quasi vero mensuram
ullius rei possit agere, qui sui nesciat aut mens hominis videre, quae
mundus ipse non capiat. Quapropter igitur tantum dicimus coe-
lum terminatum esse et simile interminato, ac ignem eousque ascen-
dere, quousque locum reperit, ut potius liceat imaginari, quamvis ima-
ginatio non apprehendat, alieno finiri termino, itaque dicimus illud
terminatum. Nec sequitur, ut diximus, a simili potest corrumpi, ergo
corrumpetur sicut terminatur. Verum nota duplicem terminum, al-
terum durationis, alterum vero punctualem quantitatis corporeae; cum
dicimus humidum non terminari proprio termino, intelligimus nos
etiamque Aristoteles de termino quantitatis punctualis, ut etiam idio-
tae sciunt. Hic autem homo, idiotis rudior, intelligit de termino du-
rationis, ut video; nam secus eius argumentum simile esset vento dum
procedat a simili in termino quantitatis, quae actum habet ad cor-
ruptionem, quae terminus est durationis; longe etiam a potentia re-
motum; quidquid itaque intellegit vel Aristotelem non intellegit, ut
solet, vel nihil dicit, ut magis consuevit.
Sed clamabat: si coelum esset naturae igneae, tunc haberet con-
trarium, ergo corrumperetur sicut ignis. Allegant, ait, isti maximam
distantiam esse causam quare non corrumpatur, quia frigus eousque
pervenire non potest. Contra, omne agens in agendo repatitur, sed


pagina successiva »
 
p. 313