BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 314

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


coelum agit in haec inferiora per caliditatem, ergo repatietur vel ca-
liditate vel humiditate; non primum, quia passio est per resistentiam
contrarii; ergo vel a frigiditate vel siccitate. Praeterea sunt tibi sol-
vendae, ait, rationes philosophorum aliquorum et astrologorum, po-
nentium planetas aliquos frigidos, ut Lunam et Saturnum; sed ibi aliqui
sunt per te etiam calidissimi, ut sol praecipue; se igitur oppugnabunt
et occidunt. Praeterea contrariae sunt causae contrariorum, sed ca-
loris est proprium ascendere et descendit, ergo, cum. frigoris sit pro-
prium descendere, ascendet.
Ad hoc, quod infert contra responsum nostrum occurrimus di-
centes quod pars illa, quae terram attingit, repatitur a terrae frigore
calorque illius remittitur et tandem omnino corrumperetur nisi solis
calor accederet; sed de hoc diximus in disputatione I. Opinio astro-
logorum, attribuentium vitam, mores, penurias, mutationes religio-
num et quaecumque alia ipsis astris, et praecipue contrarias qualita-
tes, satis reiecta est a Ioanne Pico Mirandulano in 12 libris, quos
adversus Astrologos conscripsit; et a philosophos illustribus nun-
quam accepta fuit, vel in totum; quare Plinius, inter philosophos prae-
stantissimus, omnium rerum explorator certissimus, quamvis indoc-
ti contra illum latrent, in 2 libro, capite 6: sydera, inquit, quae affi-
xa diximus mundo, non illa (ut existimat vulgus) singulis attributa
nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis, et pro
sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quaeque ho-
mine orta moriuntur, nec aliquem extingui decidua significant. Non
tanta coelo nobiscum societas est; ex quo, ut credo, vult reprehende-
re Hermetem Aegyptium, qui unicuique enti et effectui inferiorum
proprium assignavit astrum in coelo ad sui creationem et augmen-
tum conferens. Cuius opinionis fuerunt Enoch et Mercurius ac
plures Indi. Divinus etiam Plotinus, qui (ut tradit Porphyrius in
libro De vita Plotini) cum diligentem astrologiae operam dedisset de-
prehendit, astrologorum iudiciis non esse credendum, eaque sermo-


pagina successiva »
 
p. 314