BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 315

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


ne et scriptis confutavit, quod fecit in libro De Fato et in De Provi-
dentia
et in 3 Enneade per totam: ubi coelum nec si ponatur anima-
tum nec si inanimatum posse agere male vel bene, et astrologicorum
effectus ex situum mutatione rationibus oculatis demonstravit; ma-
gis autem reprobatae sunt a Marsilio Ficino ibidem in commentis hae
opiniones, ut non amplius correptorem expectent. Qua de causa
praetereuntes tot falsa dicta, solo lumine calefaciendo solum agunt
astra et coelum ipsum in haec inferiora nullum alium effectum vel
frigefaciendi vel exsiccandi per se et primo agere; quidquid enim est
in coelo calor est calidumque ens; stellae autem nonnullae videntur
infrigidare non quia sunt frigidae, sed (ut inquit Marsilius) stellam,
quae minus est calida quam reliquae, frigidam appellamus, forsan et
quia dum illa meatus nostros aperit radiis tepentibus, facilius ingre-
ditur terrena frigiditas. Sicca stella, quae humefacit minus, dici-
tur, et quoniam humectando purum saepe pabulum suggerit igni, inde
materiam ferventius exsiccaturo; dicimus etiam quod stellae, quae
multum calefaciunt ipseque in primis sol, dum. partes tenuiores et
humidiores, quas sic concinnant, elevant, remanent partes crassae et
siccae, quare videntur exsiccare; sed hi viri non considerant mate-
riam bene superatam, quae bene calida est facta et humida. Calefa-
ciunt itaque stellae non motu, ut vult Aristoteles (quod Telesius re-
probavit in 4 et nos in altera disputatione dicemus), sed natura lu-
minis; unde Avicennas ait: ubi est plus luminis ibi plus est caloris,
quod sensus testatur; Abraham Avenazara Saturnum frigidum dicit,
quia calorem affert nostro remissiorem
. Picus super illud Moysi:
ut


pagina successiva »
 
p. 315