BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 322

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


tae, praesertim in hyeme, quando magis deberent esse contraria ter-
ra et aqua, non cito corrumpantur, si sint frigida in ultimo gradu,
ut ipsi aiunt, non video. Iniecta etenim igni, ne tam magno, portiun-
cula paululum frigida statim dissipatur et uritur.
Nos igitur omnia entia calida ponimus in propria natura, cum
omnia sint effecta a sole, devicta oppugnataque terra, et quamdiu
non redierint omnino ad terrae naturam, unde detracta sunt, calida
sunt a calore sic acta; unde has etiam terrae portiones supremas cum
continuo a sole oppugnentur, a natura terrae etiam explosas conside-
ramus. Sed miror Platonicos, et praecipue Plotinum ac Ficinum, qui
intuentes et praedicantes calorem veluti vitam et formam cunctis re-
bus inclusum, nil tamen dubitarunt, et ipsi praestigiis antiquiorum
capti, quatuor elementa ponere inter se distincta; ipsi siquidem in
2 Enneadis libro 1, capite 3, mundi animam, quam Plato assignat,
per totum extensam calorem esse coelestem manifeste pronuntiant
ab anima spiratum, aiunt. Siquidem mundi anima non iungitur coe-
lo, sed spirat coelum ubique et parit, cum sit maxime vivens spirat
vitalem flatum atque sensualem, non qui necessario sentiatur ab aliis,
sed quo ipsa vivificet et sentiat alia: flatus hic penetrans universum
omnibus est inclusus, imitans animam penetrantem. Unde Virgi-
lius, platonicus poeta, ait in 6 Aeneidos:
Principio coelum et terras camposque liquentes,
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit.

Imitatur animam continentem talis spiratus calor dum velut oleo
omnibus supernatat; hinc Moyses, hebraeus theologus, ait: spiritus
domini ferebatur super aquas
; vel incumbebat aquis fovens ma-
terias frigidas, quae ipso vitaliter quamvis occulto calent, atque hic
calefaciendi vim sortiuntur occultam. Hoc flatu animae primae ver-
bo factum est coelum, immo eiusmodi spiritus est ipsum coelum; spi-
ritus idest ignis, tanto saltem nostro igne subtilior et efficacior, quanto
noster acutior aere, visus hic quasi naturae est tactusque, nullam cum


pagina successiva »
 
p. 322