BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Bruno, Giordano

De innumerabilibus et immenso


Addecet et solium semper super omnia celsum,
Et maiestatem immensam sine margine templum.
Ut varias tamen usque adeo species animantum
Terra dedit, paucis humana est forma tributa,
Perpaucique homines veri sunt, quique deorum
Alta inter multos habiti sunt indole digni;
Non aliter talpas hinc contemplabere, dium
Sicubi in aethereum aspectum adventasse licebit,
Horrentes iterum telluris fodere dorsum
Matris, tentabunt veterem adremeare cavernam.
Nocturnus Bubo, dirum mortalibus omen,
Ut primum Cypriam viderit claro ex oriente
Surgentem, et valvas, rapida vertigine, matri
Adproperae rerum, Phoebi monstrare parentis,
Non feret ille Iovem refugax pervadere apertum.
Armentum, cui iniunctum colere antra Acherontis
Atque interdictum est sublimem tollere vultum,
Incurvo ad Orcum ventre, et cuiusque serenae
Lampadis aspectus, cornu imperiosa recurvo,
Hoc adiget noviter, revocabitque illud Erynnis.
Porro felici cognata animantia soli,
Antrorum ad umbras, noctis fugientia ab umbris,
Ad tenebrasque sinus materni, quando molestae
In noctis finem trahit orbita temporis illa,
Sublatis sublime oculis, animoque refecto,
Respirant, grates vicibus referuntque benignis,
Insueto cordis plausuque Orientis adorant
Atria, de quorum stabulis crinitus Apollo


pagina successiva »
 
p. 15 [I, 207]