BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Bruno, Giordano De immenso - p. 185

Bruno, Giordano

De innumerabilibus et immenso


Scipionis
habemus) crediderunt. Astra huiusmodi intelligentia sen-
suque praedita contestantur etiam Chaldaei et Rabini sapientiores,
qui ubi Iobi verba sunt: Unde ergo sapientia venit? quis est locus
intelligentiae?
Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres
quoque coeli latet: intelligi per coeli volucres volunt, secundos de-
os, angelos, qui sunt astra, divinae infinitae maiestatis finito mo-
do celsitudinem annunciantes atque contestantes. Anaxagoras ab
Atheniensibus est interfectus (ut semper ignorantia inimi-
cissima fuit sapientiae), quod solis substantiam terream intel-
lexit et igneam, humido in corpus lucidum concretam; quam subinde
uno verbo lapidem ardentem definivit. An vero cum hoc non altius
senserit de substantia illa divina et animali, dubium est: et fortasse
inde a populo digne morte plectendus iudicatus est. Fere omnes
aethera appellarunt flammantia astra απὸ τοῦ ἄιθειν, id est urere,
vel ardere; sed Aristoteli placet ut dicantur potius ἁπὸ τοῦ ὰει θεῖν,
ex ἀεὶ idest semper, et θεῖν quod est currere. Utraque denominatio
bona est, si rite intellecta sit. Plotinus de mente Platonis adversus
Gnosticos terram intelligit in coelo, quia necessario solida est astro-
rum substantia, et soliditas sine terra nulla est. Nec te praetereat ut
a densitate partium, illius suae essentiae quintae soliditatem et
lacem faciat Aristoteles, obiitus est tamen vel minus animadvertit
ut fingeret causam differentiae qua solidissimus ille globus lunaris et
densissimus non luceat per se, sol vero et scintillantia reliqua sic
luceant.
Nec mentitus est Cicco Aesculano Floron spiritus, qui de umbra
lunae interrogatus quid esset, respondit: ut terra terra est; et quae
sequuntur: quibus verbis eum aenigmata loquutum existimavit.
Unus Aristoteles cum sua multitudine (quae tota ut non plus quam
unus ponderat Aristoteles) essentiam illam quintam maxime adhin-


pagina successiva »
 
p. 185 [I, 377]