BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Bruno, Giordano De immenso - p. 188

Bruno, Giordano

De innumerabilibus et immenso


solique oppositae eaedem partes, solis lucem ad nos reflectere neque-
ant. Haeres? Iam ergo si tibi in nostram venire sententiam nolle
certum est (ne tellus illa in istius morem densas habeat hasce terrae
partes, a quibus propter asperitatem superficiei lux non repercutitur;
et leniores illas maris alias, quae non solum ad tantam distantiam et
oppositionem, sed ab eminentioribus quoque circa littora locis ad
solem, lunamve obversis reflectunt conceptae lucis radios), averte
(rogo te) hinc pedem versus Plinii naturalis hystorici saltem scholam.
Dicet enim ille tibi non tam insensata verba quam augustisimus
iste academiarcha tuus. Sidera haud dubie humore terreno pascun-
tur, quia orbe dimidio nonnunquam maculosa cernuntur, scilicet non-
dum suppetente ad hauriendum ultra, vi iusta. Maculae enim non
aliud sunt quam a terra raptae sordes cum humiditate aquea: si nec
iste sensus arridet, respondebo: nescio; Deus scit: ut terra terra est sapientia
istius mundi stultitia est deo. Et haec mihi responsio satisfaciet;
dummodo nobis stultior, coram diis quoque stultissimus et negle-
ctissimus non inveniare.

Caput IX.
De lumine Nicolai Copernici.



Heic ego te appello, veneranda praedite mente,
Ingenium cuius, obscuri infamia secli
Non tetigit, et vox non est suppressa strepenti
Murmure stultorum, generose Copernice, cuius
Pulsarunt nostram teneros monumenta per annos
Mentem, cum sensu ac ratione aliena putarem
Quae manibus nunc attrecto, teneoque reperta:


pagina successiva »
 
p. 188 [I, 380]