BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Bruno, Giordano

De innumerabilibus et immenso


Posteaquam in dubium sensim vaga opinio vulgi
Lapsa est, et rigido reputata examine digna,
Quamtumvis Stagyrita meum, nocteisque diesque,
Graecorumque cohors, Italūmque, Arabūmque sophorum
Vincirent animum, concorsque familia tanta.
Inde ubi, iudicium ingenio istigante, aperiri
Coeperunt veri fontes, pulcherrimaque illa
Emicuit rerum species, (nam me Deus altus
Vertentis secli melioris non mediocrem
Destinat, haud veluti media de plebe, ministrum);
Atque ubi sanxerunt rationum millia, veri
Conceptam speciem, facilis natura reperta,
Tum demum licuit quoque posse favore mathesis,
Ingenio partisque tuo rationibus uti.
Ut tibi Timaei sensum placuisse libenter
Accepi, Aegesiae, Nicoetae, Pithagoraeque!
Iam tibi non tellus tantum media esse negatur,
Quod reliqui potuere satis multo ante videre;
Verum etiam annali gyro circum atria solis
(Citima ceu reliqui haec septem concentrica) ferri,
Dum raptim circa proprium quoque concita centrum
Mundani specie motus fallitque diurni,
Tantorum unde subit vultus circumque rotantum,
Delirae soboles quae sunt compertae mathesis.

Mirum, o Copernice, ut e tanta nostri seculi caecitate quando om-
nis philosophiae lux cum ea quae aliarum quoque rerum inde con-
sequentium est, extincta iacet, emergere potueris; ut ea quae sup-
pressiore voce proxime praecedente aetate in libro De docta igno-
rantia
Nicolaus Cusanus enunciarat, aliquanto proferres andacius,
eo nempe clypeo confisus quod si opinio vera per se ut susciperetur


pagina successiva »
 
p. 189 [I, 381]