BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plinius Caecilius Secundus, Gaius - Epistulae » Bruno, Giordano De immenso - p. 211

Bruno, Giordano

De innumerabilibus et immenso


Insunt praeterquam subiectis sic quoque latis:
At coelum fertur gyro, ac contrarius illi
Terminus est nusquam.
Sextum argumentum
Parili ratione nec augmen
Cognato adveniente capit, resolutio namque
Dissimilis praeit hoc, quod sit tandem adsimilatum:
Unde exstat maius cui adsimilatio facta est.
Sed genitum nihil est ubi non contraria constant;
Sicubi non possis genitum dare, nec dabis auctum.

Septimum argumentum

Ulla quoque alteritas non comperietur in illo,
Unde neque genitum quicquam reputabitur illic;
Quandoquidem nulla est ullo sine passio motu.
Porro naturae patientia corpora, semper
Est operae ut vel deficiant, aut augmina sumant:
Quod patet in plantis, animantibus, atque in eorum
Partibus, inque ipsis nihilominus est elementis.
Nam calor et frigus quoties haec alterat, inde
Rarescunt, crescunt, concrescunt, imminuuntur.
Ergo ubi non genitum corpus, neque corpus adauctum est,
Atque ubi non auctum, neque quicquam dicere passum
Ausim: at aeternum subiectum hoc esse fatebor,
Quidquid et illius, non ulla aetate senescens.
Huc e latebris procede tuis
Flebile matris pignus miserae.


pagina successiva »
 
p. 211 [II, 5]