BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Bruno, Giordano De immenso - p. 365

Bruno, Giordano

De innumerabilibus et immenso


apud vulgus tantum, ut Deus pingatur in formam et figuram homi-
nis atque colatur, quem tamen sapientes sciunt non egere manibus,
pedibus, oculis, motu, corporea mole et omnibus iis quibus nos tum
constamus, tum prospere habemus. Hinc fit ut vulgus Tellurem ma-
trem et progenitricem, atque nostri conservatricem, et plasmatricem
(de cuius visceribus habemus viscera; cuius e humore alimur, cuius
vegetamus spiritu) non possit percipere ut sit animal sensu et intel-
ligentia pollens, quia est corpus absque signis earum actionum et
passionum qualibus notiora animalia afficiuntur. Sed totum animal
praetermittamus, et ut vulgus intelligat quod eum non decet intelli-
gere, non curemus interim. Atqui nos ipsos lapides qui maxime om-
nium, quae in terra videntur, sine sensu et vita vulgo perhibentur,
ut stupidum et insensatum ad extremum lapidi comparet. Habent
Theophrastus et Mutianus et Plinius esse aliquos lapides qui pariant.
Theophrastus author est et ebur fossile candido et nigro co-
lore inveniri, et ossa e terra nasci, invenirique lapides osseos. Varro
author est molas versatiles Volsinae inventas, aliquas etiam sponte
motas inter prodigia habitum est. Sunt et Plinio lapides qui vetu-
state rubiginem trahant. Morbos et senectutem pati notat Cardanus.
Senio confectus Herculeus lapis ferrum non trahit, pedore etiam
et squalore debilitari ut et animalia, confirmat; observavit crescere
lapides excisos, iisque maiores esse vires quam animalibus et plan-
tis, quamvis haec clariore ad nostrum sensum vita vivant. Mitto
mirabiles virtutes eorum et signa quae ego ipse expertus sum per
somnia, per affectuum commotiones, repressiones, quae nolo pro-
ferre quia apud stupidum vulgus sunt incredibilia, licet heic non
vulgus alloquar sed sapientes, seu ad rerum cognitionem natos, quos
de iis quae ad experientiam attinent, malo alios, quorum hoc pacto


pagina successiva »
 
p. 365 [II, 159]