BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - Quod animi mores corporis temperamenta sequantur » Lomazzo, Giovanni Paolo Forma delle Muse - p. 40

Lomazzo, Giovanni Paolo

Della forma delle Muse, cavata da gli antichi autori Greci et Latini



In Musas, et libellum de
Musarum forma, Magno Etruriae Duci
a Io. Paulo Lomatio Pictore
dicatum.
Sigismundi Foliani Epigramma.


Virgineum postquam dulces Helicona Camoenae,
Fontem Castalia quique superbit aqua,
Ac iuga Parnassi liquerunt aspera, et unde
Virgo Deum fugiens praecipitata fuit:
Hospitio magni Ducis, Arni flumina propter,
Dignatae Medicum fortia facta canunt,
Amnes sistuntur capti dulcedine cantus,
Et solito voluit lenior Arnus aquas.
Scilicet hoc terrae toto fuit amplior unquam,
Quem colerent illae, nullus in orbe locus.
Convenit haec sedes Musis pulcherrima, Magno
Convenit et Musas semper adesse Duci,
Et, quod formosae Musae, formosus et est Dux,
De forma utrisque hoc iure dicavit opus,
Qui, cerni quae oculis nequeunt, Lomatius auctor,
Musarum formam mente animoque videt.


pagina successiva »
 
p. 40