BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 7

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


Sed redeo ad privatorum domos, que ad delitias, ad amplitudinem,
ad honestatem maximeque ad magnificentiam instructe, excogitate, edifi-
cate sunt. Quid potest esse pulchrius aut amenius quam cernere domorum
vestibula, atria, pavimenta, triclinia ceteraque domorum penetralia?
Intueri laxitatem edium multitudinis capacem! Intueri proiecta, fornices,
laquearia, tecta supra modum ornata, et (quod in plerisque domibus est)
estiva habitacula ab hibernis divisa! Ad hec vero preclara cubicula, ditissi-
mam supellectilem, aurum, argentum, stragulam vestem pretiosaque
peristromata!
Sedne ego stultus sum qui hec enumerare aggrediar? Non michi si
centum lingue sint, oraque centum, ferrea vox
, omnem magnificentiam,
ornatum, gazam, delitias, nitorem possem ostendere. Sed si quis ea nosse
cupit, huc accedat, urbem peragret; nec velut festinus hospes aut citatus
viator pertranseat, sed insistat, inquirat, contempletur. Nam ceterarum
quidem urbium valde interest ne quis in ea peregrinus trahat moram diu-
tius. Nam si quid ornamenti habent, id quidem omne in propatulo est
atque in primo — ut ita dicam — cortice, quod simul atque urbem ingressi
sunt advene homines intueantur. At si celebriora loca relinquant, si non
domorum cortices sed medullas perscrutentur, nichil erit quod ei quam
ante conceperant opinioni respondeat: pro domibus enim edicule sunt, pro-
que externo decore interne sordes. Florentia vero nisi intus inspiciatur,
omnis eius pulchritudo cognosci non potest. Itaque quod aliis damnum
existimationis affert, huic summe auget existimationem. Non enim intra
parietes minus ornamenti aut magnificentie habet quam extra; nec una aut
altera via decora aut nitida est, sed universe totius urbis partes. Nam velut
sanguis per universum corpus, sic ornamenta delitieque per universam
urbem diffuse sunt.
Per media vero edificia superbissima insurgit arx ingenti pulchritudi-
ne miroque apparatu, que ipso aspectu facile declarat cuius rei gratia sit
constituta. Ut enim in magna classe pretoria navis eiusmodi esse solet ut
facile appareat in illa vectari ducem qui ceterorum sit moderator et prin-
ceps, sic huius arcis ea species est ut quivis iudicare possit in ea habitare
viros qui gubernatores sint rerum publicarum. Sic enim magnifice ins-
tructa est, sic precelsa insurgit, ut omnibus que circa sunt edibus latissime
dominetur appareatque eius plus quam privatum fastigium.
Quanquam vereor equidem ne hec simpliciter «arx», verum «arx
arcis» appellari debeat. Tam multa enim, statim atque menibus extuleris

pagina successiva »
 
p. 7