BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - luogo non identificato » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 8

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


pedem, undique tibi occurrunt edificia, ut illa quidem «urbs», hec autem
que menibus cingitur rectius «arx» appellanda videatur. Quemadmodum
enim de nive scribit Homerus, illam celitus delapsam montes occupare et
colles iugaque montium et pinguia culta, ita hec extra urbem edificia uni-
versos circum montes collesque et planitiem occupant, ut potius e celo
delapsa quam manu hominum facta videantur.
At quanta horum edificiorum magnificentia est, quantum decus,
quantus ornatus! Sunt enim ampliora etiam quam urbana, utpote latioribus
in locis constituta et maiori cum licentia ad delectationem amenitatemque
edificata. Quamobrem nemo in his laxitatem requirit, nemo porticum,
nemo hortos, nemo viridaria. Nam quid ego de cubiculis aut tricliniis
loquar, quibus nichil est magnificentius aut ornatius? Inter hec vero fron-
dosi luci, florida prata, letissimi rivi, nitidissimi fontes et, quod omnia
superat, natura ipsa locorum ad letitiam nata. Videntur enim colles ipsi
ridere et quandam a se diffundere iocunditatem, qua intuentes expleri non
possunt nec videndo satiari, ut universa hec regio paradisus quedam recte
haberi et nominari queat, cui nichil vel ad pulchritudinem vel ad letitiam
in toto orbe sit par.
Obstupescunt certe homines qui Florentiam adveniunt, cum procul
ex aliquo montis vertice tantam molem urbis, tantam amplitudinem, tan-
tum ornatum, tantam frequentiam villarum conspicantur. Nec vero procul
conspecta speciosa sunt, cum autem te illis admiscueris sordescunt, quod
in non vera pulchritudine evenire solet. Sed ita omnia comparata sunt, ita
non simulato nitent decore, ut, quanto propius intueare, tantum magnifi-
centie tibi crescat opinio. Quare et ville longinquos aspectus, et suburbia
villas, et urbs ipsa suburbia pulchritudine vincit. Quam cum ingressi sunt
advene, iam externi nitoris ornatusque obliti tantum splendorem urbis
velut attoniti admirantur.
Volo preterea unum narrare quod michi in primis argumentum
videri solet magnitudinis huius urbis ostendende. Gessit hec civitas com-
plurima bella; contra potentissimos hostes reluctata est. Stravit crescentes
et formidolosas potentias. Consilio, opibus, magnitudine animorum eos
superavit quibus nec par quidem fore nec resistere posse ullo pacto crede-
batur. Nuperrime vero adversus potentissimum et opulentissimum hostem

pagina successiva »
 
p. 8