BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Alcibiades II » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 11

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


mis referta sit oppidis! Urbs autem media est tanquam antistes quedam ac
dominatrix; illa vero circum adstant, suo queque loco constituta. Et lunam
a stellis circumdari
poeta recte diceret quispiam fitque ex eo res pulcher-
rima visu. Quemadmodum enim in clipeo, circulis sese ad invicem inclu-
dentibus, intimus orbis in umbelicum desinit, qui medius est totius clipei
locus, eodem hic itidem modo videmus regiones quasi circulos quosdam ad
invicem clausas ac circumfusas, quarum urbs quidem prima est, quasi
umbelicus quidam totius ambitus media. Hec autem menibus cingitur
atque suburbiis. Suburbia rursus ville circumdant, villas autem oppida;
atque hec omnis extima regio maiore ambitu circuloque complectitur.
Inter oppida vero castella sunt arcesque in celum minantes et agricolarum
tutissima refugia.
Multitudo autem incolarum tanta est ut omnes saltus facillime
compleantur. Quid dicam de suavitate atque abundantia fructuum? Quid
de agrorum splendidissima cultura? Hec quidem omnibus nota sunt et ante
oculos exposita, nec demonstratione ulla indigent. Hoc tantum dico, non
facile reperiri posse agrum qui tantam multitudinem incolentium nutriat.
Neque enim plereque urbes tam frequentes habitatores habent quam flo-
rentinus ager. Hos tamen omnes una cum populosissima urbe ita pascit ut
non modo ad victum, sed ne ad delitias quidem externi cuiusquam indigeat
auxilii. Quamobrem urbs quidem ipsa talis est, vel intra menia vel extra,
ut nulla beatior sit existimanda.
Quod si quis est qui propterea deesse aliquid huic urbi arbitretur
quod maritima non sit, is meo iudicio longissime errat et quod laudare
debet id in vitium vertit. Est enim maris vicinia vendendis comparandis-
que rebus forsitan utilis, ceterum salsa atque amara nimis. Permulta sunt
quippe incommoda quibus maritime urbes obnoxie sunt, permulta peri-
cula quibus subiacere habent necesse. Plato Atheniensis, omnium philoso-
phorum longissime princeps, cum civitatem que bene ac beate viveret in
suis libris institueret et que adesse queve abesse oporteret diligentissime
perquireret, in primis quidem illud censuit ut procul a mari esset remota.
Nec putavit sapientissimus vir eam urbem ullo modo beatam esse posse que
aut in litore posita foret aut maris fluctibus esset propinqua. Narrat multas
clades, multa ad beate vivendum impedimenta que maris porrigit affertque

pagina successiva »
 
p. 11