BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 12

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


vicinia. Et profecto, si recte considerare volumus, pergrave quiddam est
urbem eo in loco esse positam, ut a Tanai atque Tribisonda Gades adusque
sit pertimescendum; ubi non solum quid vicine agant gentes, quid finitimi
populi consilii capiant, quid moliantur, quemadmodum erga nos fuerint
animati perscrutari sat est et eorum vel latentes insidias vel apertos impetus
cavere, sed Egiptii, Phenices, Colchi, Scyte, Mauri, Gaditani, barbare et
maxime inter se disiuncte nationes, sunt formidande. Atqui finitimarum
gentium consilia nonnunquam fallunt; quid facient igitur longinquarum?
Terrestres impetus, qui tardiores esse solent, nonnunquam prius assunt
quam quicquam tale potuerit presentiri; quid igitur a celeritate classium
est expectandum? Non enim si hec in presenti non fiunt, ideo sperare pos-
sumus aliquando non fore; et fuisse olim certissime scimus. Est autem pers-
tultum, cum secure tranquilleque possis degere, te ipsum sponte periculis
obiectare.
Quod si rationes minime istos movent qui fluctus ac litora tantopere
amant, atne antiquitatis etiam commovebunt exempla? Lege latinas, lege
grecas historias, et in his animadverte quam multi sint casus, quam crebra
excidia urbium maritimarum, quam multe civitates, cum florerent opibus,
viris, pecuniis, a classe hostium prius fuerint capte quam quicquam tale
potuerint suspicari. Hec si illi reputabunt, iam incipient credere nichil
huic urbi deesse quod maritima non sit, sed contra, ut cetera omnia, ita et
hoc summa providentia factum. Troia, nobilissimum totius «Asie culmen
et celitum», ut inquit ille, «egregius labor
» bis classe capta et diruta est;
primo Herculis et Telamonis repentino adventu, secundo Agamemnonis et
Ulixis fraude. Capi florentissima civitas nullo modo poterat, nisi vicinum
mare prebuisset facultatem. Decennium terrestribus preliis frustra erat
consumptum. Ad classem denique atque undas decursum est, aptissimam
ad insidias tendendas materiam; et cum cives se diuturna obsidione libera-
tos arbitrarentur, cum nichil hostile usquam appareret, nichil suspicaren-
tur, «at Argiva falanx instructis navibus ibat a Tenedo tacite per amica
silentia lune
». Et paulo post «Alii rapiunt incensa feruntque Pergama; vos
celsis nunc primum a navibus itis?
» Hec sunt maris premia, hec laudanda
propinquitas!

pagina successiva »
 
p. 12