BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 14

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


remota; ex quo illud fieret, ut in duobus extremis eodem tempore peccaret,
vel longinquitate nimia vel propinquitate. Nunc autem sic ab utroque
litore remota est ut non altero ipsorum videatur fuisse contenta, sed utrun-
que simul in suos usus convertere voluisse.
Sedet enim media inter Tyrrenum et Adriaticum mare, quasi regina
quedam Italie, purissimo ac saluberrimo celo constituta nec planitiei nec
montis expers. Hinc apricissimi campi, illinc letissimi insurgunt colles.
Amnis vero per media fluens menia cum maximo est ornamento tum multo
maiori utilitati. In ipsa vero urbe mirande lautitie, incomparabilis nitor,
stupendi ornatus, summa omnium rerum magnificentia est. Villarum
autem immense inauditeque delitie, amenitas vero plus quam terrena;
omnia plena letitie, plena suavitatis, plena decoris. His tot tantisque bonis
ornamentisque referta, non solum Italie sed omnium provinciarum urbes
longissime antecellit.
Verum me pulcherrimarum rerum affluentia, et dives ac semper
sponte sua se offerens ad dicendum materia, impetu quodam et violentia
huc usque me rapuit, nec ullam consistendi prebuit facultatem. Et forsitan
parum diserte facere visus sum, qui de ornamentis huius urbis disserens ea
que sunt prima ac maxima ornamenta pretermiserim. In cetero enim splen-
dore ac magnificentia huius inclite urbis referenda occupatus, quasi oblitus
mei, de multitudine populi, de virorum copia, de virtute, industria, huma-
nitate civium dicere effugerat, que maxima quidem ornamenta sunt in pri-
misque memoranda. Redeundum est igitur unde exieram et his, qui hanc
incolunt urbem, partes suas reddendum. Quin potius quod errore factum
est id nos ad oratoriam reducamus, et aliquando nos ipsos colligamus des-
piciamusque de quibus rebus iam dictum est de quibusve deinceps simus
dicturi, ne diutius in hoc errore versemur.
Qualis igitur urbs ipsa sit, demonstratum est. Nunc cuiusmodi
habitatores eius sint consideremus. Volumus igitur, ut in privatis homini-
bus fieri solet, ita et hunc populum ab initio inspicere, et quibus parentibus
ortus sit queve eius per omnem etatem fuerint opera domi forisque consi-
derare. «Sic opinor; a principio», ut inquit Cicero, «ordiamur». Unde igi-
tur huic populo genus est? Qui fuerunt eius parentes? A quibus mortalibus
hec inclita urbs fundata est? Cognoscite, viri florentini, cognoscite stirpem
ac prosapiam vestram! Reputate quam omnium gentium sitis clarissimi!
Ceteri enim populi aut profugos aut extorres patriis sedibus aut agrestes aut

pagina successiva »
 
p. 14