BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 17

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


gule aut eiusmodi immanium ac scelestium tyrannorum manus nutumque
pervenisse, quibus nulla virtus, nulla a vitiis redemptio?
Unum duntaxat, et id quidem summum, erat illis certamen, quo
totis viribus inter se contendebant. Ita enim in trucidandis civibus romanis
omni crudelitatis genere intenti erant, quasi summum premium fuisset
expositum si in ea urbe nullam nobilitatem, nullum ingenium, nullum
omnino civem reliquissent. Itaque C. Caligula cum tantam fecisset stragem
quantam potuisset maximam, innumeri tamen cives, ut in magna urbe,
superessent, fessus iam necando ac trucidando, cum satiare crudelitatem
animi nullo modo posset, nefariam illam emisit vocem que testis esset sue
immanitatis: «O utinam», inquit, «populus romanus unam cervicem habe-
ret
, quam uno ictu possem avellere!» Et plane ita fecit. Nunquam enim
sanguine civium satiatus est, vacuefecissetque omnino urbem si paulo lon-
gior ei vita fuisset. Adactus est gladius per senatorium ordinem; trucidati
clarissimi atque optimi cives, consulares et triumphales familie funditus
delete, plebs duntaxat in urbe relicta, quam tamen quotidianis cedibus
veluti pecora turmatim concidebat.
Huic immanissime crudelitati immaniora etiam flagitia adiunge-
bat, non vulgaria illa quidem neque usitata, sed omni seculo inaudita et
nunquam sine detestatione memoranda. Tres ab illo sorores per ordinem
stuprate et pro concubinis palam habite. Hicine imperatores, hi preclari
Cesares, quos nonnulli homines laudandos putant! Que flagitia sunt hec,
que monstra hominum! Pro quibus quidem rebus quis mirabitur si hec
civitas tantum odii adversus eas partes concepit ut etiam ad hec tempora
conservet?
Nam que indignatio unquam iustior? Aut quem magis tangebat
iste dolor quam florentinum populum, cum cerneret populum romanum,
parentem atque auctorem suum, qui paulo ante omnibus terris summa vir-
tute domitis imperabat, tunc adempta libertate propria a facinorosissimis
hominibus crudelissime lacerari, qui, si res publica valeret, in ultima fece
civitatis fuissent? Quid autem Tiberius Cesar? Quanquam is ante Caligu-
lam regnavit. Sed minime per ordinem referendi sunt in quibus neque ordo
neque ratio ulla fuit. Quid enim tetrius, quid flagitiosius usquam visum

pagina successiva »
 
p. 17