BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Berlinghieri, Francesco - Geographia » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 19

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


fuisse quo urbs romana potentia, libertate, ingeniis, clarissimis civibus
maxime florebat. Nam posteaquam res publica in unius potestatem de-
ducta est, preclara illa ingenia, ut inquit Cornelius, abiere, ut plurimum
intersit tunc an inferiori tempore colonia hec fuerit deducta, cum ita iam
omnis virtus ac nobilitas romane urbis extirpata erat ut nichil preclarum
neque egregium qui migrabant secum possent efferre.
Nunc vero, cum Florentia eiusmodi habeat auctores quibus omnia
que ubique sunt virtute atque armis domita paruerint, et cum eo tempore
deducta sit quo populus romanus liber atque incolumis potentia, nobili-
tate, virtute, ingeniis maxime florebat, a nullo profecto dubitari potest
quin hec una urbs non solum pulchritudine et ornatu et opportunitate loci,
ut videmus, sed etiam dignitate et nobilitate generis plurimum prestet.
Sed iam ad reliqua pergamus.
Ab his igitur parentibus orta, civitas non socordia atque ignavia se
corrumpi passa est, nec paterna vel avita gloria contenta molliter tranquil-
leque vitam agere decrevit, sed, quanto clariori loco nata esset, tanto maiora
a se exigi ac postulari putans, ita auctores suos omni genere virtutis imitata
est ut omnium iudicio haud indignam se prestiterit tanto nomine tantaque
successione.
Neque enim prius certare destitit, quam se antistitem quandam Ita-
lie prestitit. Eamque amplitudinem atque gloriam adepta est non sedendo
atque oscitando, nec rursus sceleribus accincta et fraudibus, sed magnitu-
dine consilii, susceptione periculorum, fide, integritate, continentia ma-
ximeque tenuiorum causa patrocinioque suscepto. Neque enim divitiis
solum prestare studuit, sed multo magis industria atque magnificentia; nec
potentia tantum superare pulchrum duxit, quantum iustitia atque huma-
nitate. His illa artibus de principatu certavit, his auctoritatem gloriamque
nacta est. Quibus nisi uteretur, se plane a maiorum suorum virtutibus
degenerare intelligebat, nec sibi nobilitatem parentum plus honori esse
quam oneri, sapienter id quidem ac verissime cogitans.
Nam dignitas et amplitudo maiorum ita demum filios quoque
illustrat, cum illi sua quoque nitent virtute. Enimvero si ignavi sint vel dis-
soluti vel alio modo a virtute degeneres, maiorum splendor non tam vitia

pagina successiva »
 
p. 19