BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 20

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


eorum tegit, quam detegit. Nichil enim sinit esse occultum paterne glorie
lumen, convertitque omnium oculos expectatio et quasi repetitio heredita-
rie virtutis; que spes si fallat, ob claritatem quidem generis non tam nobiles
illi fiunt quam noti.
Sed quemadmodum maiorum amplitudo minime eis prodest qui
degeneres sunt, sic, cum generosos successorum animos nacta est, quasi
multiplicato lumine vehementer illustrat. Augetur enim dignitas et gratia,
tollunturque in celum homines cum in uno eodemque loco et propria virtus
et maiorum nobilitas conglutinata perpenditur. Quod quidem videmus
huic civitati contingere, cuius et clarissime res geste et permulta ac maxima
virtutis extant exempla, in quibus romana illa virtus et magnitudo animi
perfacile recognoscitur. Quare cum ob generis claritatem prestantiamque
decoratur, tum multo magis ob proprias virtutes propriasque res gestas.
Sed de generis quidem claritate satis, ut opinor, dictum est, quan-
quam id latius per se ipsum patet. De virtute autem urbis, id est qualis ipsa
foris domique fuerit, restabat dicendum; quod faciam equidem brevissime.
Neque enim historiarum descriptionem presens oratio patitur. Loca igitur
tantum perstringam. Sed antequam ad rem veniam, optimum simul ac
necessarium mihi visum est aliquid prefari ac premonere, ne quis, falsa opi-
nione ductus, me aut impudentie aut inscitie condemnet, quorum alterum
stultitie crimen est, alterum levitatis, utrunque vero pariter fugiendum.
Non dubito igitur quin nonnullis stultis hominibus suspectus sim
ne gratiam quandam popularem ex hac mea laudatione captare velim et,
dum benivolentiam inire cupio et mentes hominum quam maxime conci-
liare michi studeo, terminos veritatis longe sim pretergressus falsaque cum
veris ornandi causa miscuerim. Qui michi docendi sunt, vel potius dedo-
cendi, ut hec putare desinant et omnem eiusmodi suspitionem deponant.
Ego enim, etsi cupio me carum acceptumque omnibus esse, quod quidem
me plane gliscere atque optare profiteor, non tamen unquam adductus sum
ut blanditiis atque assentando id consequi vellem. Virtute equidem semper
putavi carum esse oportere, non vitiis; nec ex hac laudatione gratiam ullam
expecto neque expostulo. Perstultus quippe essem, si ex hac tantula re
numerosissimi populi gratiam comparare michi posse existimarem. Sed
ego, cum hanc pulcherrimam urbem viderem, cum eius prestantiam, orna-
tum, nobilitatem, delitias, gloriam magnopere admirarer, tentare volui
possemne dicendo tantam pulchritudinem ac magnificentiam explicare.
Hec scribendi causa fuit, non benivolentie aucupatio nec captatio
popularis aure. Tantum autem abest ut gratie conciliande causa hoc nego-

pagina successiva »
 
p. 20