BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 23

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


enim id quidem meditata videtur, ut prodesset quam plurimis omnesque
sentirent eius liberalitatem, maxime autem hi qui maxime indigerent. Ita-
que omnes qui aut seditionibus pulsi aut invidia deturbati patriis sedibus
extorres aguntur, ii se Florentiam universi recipiunt quasi in unicum refu-
gium tutamenque cunctorum. Nec ullus est iam in universa Italia qui non
duplicem patriam se habere arbitretur: privatim propriam unusquisque
suam, publice autem florentinam urbem.
Ex quo quidem fit ut hec communis quedam sit patria et totius Ita-
lie certissimum asilum, ad quod omnes undique, cum sit opus, confugiunt
recipiunturque cum summo incolentium favore summaque benignitate.
Tantum enim studium beneficentie et humanitatis in hac re publica est ut
clara voce clamare videatur et palam omnibus attestari ne quisquam patria
se carere putet, donec Florentinorum supersit urbs.
Hoc benignitatis preconium facta etiam maiora quam professio
sequuntur. Neque enim solum leta fronte recipiuntur, verum etiam, si non
penitus indigni videantur, opibus pecuniisque adiuvantur, quibus illi freti
vel manere cum dignitate, si ita malint, vel reditum sibi ad proprios pena-
tes recuperare possint. An hec vera non sunt? An quisquam malivolorum
negare audebit? At sunt huius rei testes infiniti pene mortales qui, cum rei
familiaris angustiis premerentur, cum iniuste suis urbibus essent eiecti,
pecuniis publicis adiuti sunt et beneficio huius urbis in patrias sedes resti-
tuti. Testes sunt etiam permulte civitates que, cum vicinorum conspira-
tione aut tyrannorum violentia opprimerentur, consilio, opibus, pecuniis
sustentate sunt et difficillimo tempore conservate. Mitto federa inter dis-
cordes populos ab hac urbe coniuncta, mitto legationes ad conciliandos ani-
mos ubicumque ira efferbuit demissas, qua quidem in re hec civitas suam
promptissime semper interposuit auctoritatem.
Potest igitur que hec tot tantaque pro alienis commodis susceperit
non beneficentissima appellari? Aut satis digne pro tanta virtute meritis-
que laudari? Nunquam enim tulit iniurias aliarum urbium, neque otiosam
spectatricem se prebuit aliene calamitatis. Sed primum omni studio conata
est verbis et auctoritate rem componere inimicitiasque sedare et pacem, si
fieri posset, suadere. Quod si convenire non potuit, ei semper parti opitu-
lata est cui a potentioribus inferebatur iniuria. Sic enim imbecilles omni
tempore defendit, quasi ad curam suam pertinere existimaret ne quis Italie
populus excidium pateretur. Itaque non otii cupiditate nec formidine ulla

pagina successiva »
 
p. 23