BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Bruni, Leonardo Laudatio florentine urbis - p. 24

Bruni, Leonardo

Laudatio florentine urbis


potuit unquam adduci ut ad eas, quibus aliqua res publica lacesseretur,
iniurias conniveret; nec putavit se in tranquillitate aut otio esse oportere,
cum aliqua urbs aut socia aut amica aut saltem non inimica laboraret. Sed
continuo exurgens et causas aliarum suscipiens mediam se adversus impe-
tum opposuit, protexitque eos qui perditum iri videbantur, copiis, opibus
pecuniisque adiuvit.
Quis igitur hanc pro tanta beneficentia ac liberalitate satis abunde
unquam laudabit? Aut que civitas est in toto orbe que in hoc genere laudis
possit conferri? Que tot pecunias absumpserit, tantos labores pro alienis
commodis susceperit? Tam multos in periculis protexerit? Atqui que civi-
tas in periculis alios tutatur, eam fateantur patronam necesse est. Que
autem patrona sit, dignitate, potentia, industria, auctoritate precellere quis
negabit?
Huic beneficentie ac liberalitati admirabilis fides coniuncta est,
quam semper hec res publica summa constantia inviolatam servavit. Sem-
per enim ita animata fuit ut putaret, antequam promitteretur, diligentis-
sime providendum; ubi vero promissum esset, nullo modo retractandum.
Quod cum a principio vidisset et ita iustum esse censuisset, ob nullam uti-
litatis speciem adduci unquam potuit ut pacta, conventa, federa, iusiuran-
dum, promissa violaret.
Nichil enim dignitati rei publice magis convenire arbitrata est
quam in dictis factisque omnibus observare constantiam; nichil autem alie-
nius quam promissa mentiri. Id quidem esse facinorosorum hominum, qui
maxime inimici sunt rerum publicarum, de quorum numero est ille qui ait:
«Iuravi lingua, mentem iniuratam gero»; quod iustissima civitas nunquam
sibi licere putavit. Itaque in omni quidem re multa cum maturitate ad pro-
mittendum descendit; quod autem semel promisisset, id non magis a se
mutari posse arbitrata est quam ea que non forent in eius potestate.
Usque autem adeo fides et integritas in hac civitate plurimum
valuit ut iura etiam hostibus religiosissime servarit, nec unquam vel in hoc
genere inveniatur mentita. Ex quo factum est ut ne inimici quidem
unquam dubitarint huius rei publice fidem sequi, sed etiam apud eos civi-
tatis nomen maximam semper habuerit auctoritatem. Huius autem rei
manifestissimum est argumentum quod nonnulli homines, cum antea ini-
mici eius manifestissime fuissent, liberos et fortunas suas in tutela huius
populi esse voluerunt, secuti civitatis fidem atque humanitatem, quarum
altera ad remittendum iniurias et suscipiendum munus promptissima vide-

pagina successiva »
 
p. 24