BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


tione tua satis constat. Te enim facile credam ac sine teste
ullo, quoniam nullum tibi presidium in litteris est, propter in-
temperantiam et vesaniam tuam non autem illarum culpa, non
solum eius divitiis, sed etiam arti invidere, et illius vitam ante-
ferre tue. Quod si quis doctus sibi aurum Borre exoptet, miran-
dum profecto non puto, bis presertim temporibus, quibus divi-
tie in pretio sunt. Quod dicis: «Evicina vinea mea redeo, ubi
nescio qui hinulum meum per caudam ad ficum suspenderat,
quasi ficos furto edisset, qui nondum maturi sunt:» quid opor-
tebat, homo doctissime, hominis verba presertim tam aride et
tam incompte explicare, cum satis esset, suppressis iocis, id
dicere: «Tentasse Borram per iocos regem ad hilaritatem re-
vocare.» Sapienter ille quisquis ait: «Et que desperat tractata
nitescere posse, relinquit
.» Quid autem intempestivius iocis in
morte? Cui enim fiet verisimile regem morientem iocorum cu-
pidum fuisse? Sed, bone grammatice, unde didicisti ficos mas-
culini generis esse? Nescis ficus vel ficos pro fructu feminino
genere dici omniaque fructuum nomina aut neutri generis esse,
ut pirum, malum, prunum, aut feminini, quod genus nux, glans,
oliva, castanea? Dicemus ficus quas scimus in arbore nasci:
dicemus ficos, o bone Valla, tuos. Sic Martialis, sic Priscianus,
sic Iuvenalis inquiens: «Si vis aliam decerpere ficum;» sic
usus dicendi magister, quem penes arbitrium est et ius et nor-
ma loquendi. Et quid te pudet ista ignorare, que pueros nescire
turpe est? Sed hoc omitto. Quid illud quod sequitur: «Ad hanc
facetiam cum rex arrisisset?» Nescis facetias pluraliter tan-
tum dici, non facetiam, sicut ferias, quisquilias, indutias? Ci-
cero libro De oratore: «Accedat huc oporter iocus facetieque et
eruditio libero digna.» Quid est quod scias, si hec, que ad pe-
dagogum pertinent, ignoras? Postremo dicis: «Borra, ut erat
ex adverso. videbat umbram quandam, breve loci spatium oc-
cupantem, paulatim a ventre ascendentem» et reliquia. O pro-


pagina successiva »
 
p. 101