BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In Physicam » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 102

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


ceres, censore opus est an aruspice nobis? Si quis rem huius-
cemodi in conventu aliquo pro vera recitaret, quot tenses esse
qui in illum id dicerent: «In mare nemo hunt abicit seva di-
gnum veraque Carybdi? Nam citius ciianes (sic) et concurren-
tia saxa crediderim plenos et tempestatibus utres, et cum re-
migibus grunnisse Elpenora porci
.» Aut credis ista vera esse,
aut non credis? Si credis stultior es stultissimo, qui putes mo-
rientis animam conspici posse. Si vero non credis, cur fabel-
lam historie inseris vix dignam, que ab anicula decrepita puel-
lis ad lucernam enarretur?
«Adiecta ei appendice Catalonia que viris ad illam ses-
quialtera est.» Oelegantissimum historiographum! Heccine ver-
ba oratoris sunt? Heccine historici? Ubique ostendis tuam ver-
borum penuriam, ignarus quam sit elegantie contrarium verbis
inusitatis et impropriis uti. Quanto elegantius si dixisses: «Adiec-
ta ei Catalonia finitima, que dimidio amplior quam illa est.»
«Itaque visus est minus solvisse questionem quam anno-
dasse.» Hoc quidem incomposite et ineleganter a te dictum.
Est enim ambiguus et obscurus sermo et contorte prolata sen-
tentia. Neque enim isto modo dicendum fuit, sed sic potius:
«Itaque magis innodasse questionem, quam solvisse vel expli-
cuisse visus est.»
«Iam concilium, quod illi parlamentum vocant.» Nequeo
mirari satis imprudentiam tuam. Quid enim erat necesse parlamen-
tum addere, quod nec elegans, nec latinum est? Putabas te non
satis intellegi, si tantum concilium dixisses?
«Tandem per conventus universos, hoc est per terna bra-
chia Valentie et Catalonie, ecclesiastica, patritia, plebeia, ultra
quattuor illa Aragonie, que diximus, locus delectus est in Ara-
gonia.» Eleganter profecto ut cetera. Si eloquens esses, pro-
fecto sic diceres: «Tandem post aliquot menses, summo trium
ordinum consensu, qui ex Catalonia Valentiaque convenerant,


pagina successiva »
 
p. 102