BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 65

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


et p litteras scribis nescius illud non a temno, sed a tento duci,
quod supinum facit tentum per n solam. Sic etiam tento, –as,
absque p scribi debet, quod ipsa verbi significatio demonstrat.
Tentare enim experiri est, vel inquirere et verbo vel re quasi
manu tenere. Cicero in Paradoxis: «Tentare volui an ita dici
possent ut probarentur
»; idem in Officiis: «Tentata res est ab
omni genere hominum
.» Virgilius in secundo Eneidos: «Vix
primi prelia tentant portarum vigiles
;» idem in quarto: «Ten-
taturum aditus et que mollissima fandi tempora
.» Nam si a
temno veniret, spernere utique, non experiri aut exquirere si-
gnificaret.
«Supter dextrum femur.» Supter per p enuntias quod per b
apud veteres scribitur et apud eruditos etatis nostre.
«Ut dimidium regni qua parte ad hostes obiectum est velut
fiduciarum pignus cedat.» «Fidei,» non «difuciarum» a te
dicendum fuit. Fiduciam enim non pro fide sed pro animi for-
titudine a sanis hominibus usitatum invenies, grammaticorum
princeps.
«In cervicibus suis imminentem.» Male usus es ablativo
casu; non enim hic locus «imminet in capite meo,» sed «capiti
meo» dicimus, si grammatice loqui volumus.
«Quos dux ipse putavit supticendos, ego quoque supticebo.»
Tu utrunque per p litteram Theutonicorum more, ego vero per
b antiquorum more enuntiandum puto, quem errorem ubique ser-
vas. Sub enim quando componitur cum dictione incipiente a c
vel f vel g vel m vel p, in eas transit litteras ut succino, sufficio,
suggero, summitto, suppeto; in reliquis vero manet integra, auc-
tore Prisciano. Sic dicimus subblandior, subduco, subiicio, sub-
ruo et subtraho, licet Quintilianus dicat b sequente t sonum p
littere habere, quod non debet mirum videri, cum Caius, Cneus


pagina successiva »
 
p. 65