BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 108

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


satis potest ea epistola, quam Roberto Stroze viro claro scripsi.
Reprehendis, ut audio, quod collocutores non fecerim sepius re-
pugnantes et precipue quod Lamola facilis sit in assentiendo iis
que Guarinus asserit. Ego, ut rationem propositi mei teneas,
non temere id feci, sed multis adductus rationibus ita necessario
faciendum existimavi. In primis cum mihi propositum esset
ostendere in hisce rebus humanis non constare veram perpe-
tuamque felicitatem, iudicavi non longius progrediendum esse,
quam ut enumerarem que bona et que mala in hisce humanis
facultatibus esse censentur. Quibus commemoratis, diiudicari
facile sit in nulla harum rerum eam felicitatem, de qua est
questio, inesse. Nam cum semel declaratum esset, cur ea bona
non sint, que Lamola bona censebat, ut exempli causa divitie,
quid erat opus Lamolam rursum velle novis argumentis defen-
dere ea bona esse talia, presertim que solidam et immortalem
beatitudinem parare possint? Nam non nego esse bona, que
etiam Aristoteles vult esse bona et concurrere ad presentis vite
felicitatem; sed ea esse eiusmodi nego, ut possint eam felici-
tatem conferre, que nunquam a nobis discessura sit. Quam non
esse nec reperiri in hoc orbe terrarum posse, quis est tam or-
batus ingenii lumine qui non videat? Quod si mihi recensenti
omnes artes, facultates atque ordines humani generis propositum
fuisset, de quaque re bona ne an mala sit, certe et accurate
disputare, quando esset inventus operi meo exitus, cum de una-
quaque prope re magni voluminis disputatio fieri possit? Est
alfa ratio. Nam cum quis loquens aut disputans inducitur, eius
mores spectandi sunt, quod placet Horatio dicenti: «Aut famam
sequere, aut sibi convenientia finge, scriptor, honoratum si forte
reponis Achillem, impiger, iracundus, inexorabilis, acer, iura
neget sibi nata, nihil non arroget armis
» et reliqua. Itaque cum
scirem Lamolam natura facilem et non pertinacem esse, volui
hominem secundum naturam et consuetudinem eius disputan-
tem facere, ne contra decorum viderer agere. Si vero te dispu-
tantem induxissem, quem scio contentiosum, repugnantem, perti-


pagina successiva »
 
p. 108