BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 115

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


«Augebat autem iocunditatem solemnitatis, quod quinque
filii circa patrem visebantur, quorum medius inspectante omni
cetu, patrem, priusquam regali chrismate tingeretur, cinxit ense
equeriatus, utpote preditus illa dignitate, quod magister eque-
riorum Sancti Iacobi esset. Nondum enim equerius erat, quales
alii multi, quorum et rex Petrus et talem priusquam regem esse
necesse est.» Et hoc quoque depromptum est ex illa tua im-
pudentie officina, quem vero non pudet, ut priore libro dixi,
verba nova formare, cum vetera extent, honesta illa quidem
et usu comprobata. Saltem e greco expressisses ea verba, nam
ut ait Horatius: «Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem,
si greco fonte cadant parce detorta
Equerium primo libro
formaveras: hoc equeriatum scilicet alter Varro vel tertius
Cato ad locupletandam latinam linguam a celo lapsus.
«Sed aiunt eum qui creatus est rex posse sibi suapte auc-
toritate tribuere illam dignitatem. Hec est recepta homintun opi-
nio, hec militarium virorum velut sanctio, quasi quisquam sibi
queat esse auctor, ac se ornare dignitate, aut si habet, eam
prerogativam regii culminis opus sit ab altero quoque accipere.
aut sacrosancta maiestas, que ritu sacerdotum ungitur, unde
christi vocantur, necesse habeat titulo equerii decorari, exili,
frivolo et ex ignorantia nato. Ausim dicere: quod pace tum alio-
rum tum, precipue regum dictum sit, contumeliam regie maies-
tati faciunt, qui hanc dignitatem, si hoc nomen meretur, susci-
piunt, non secus ac si supra diadema sertum ex rosis floribus-
que suspenderent.» Magnam pre te fers hoc loco prudentiam,
primum qui non vides te longius progredi quam oporteat, et a
suscepta narratione de equestri dignitate disputando divertere,
quod est contra brevitatis preceptum. Secundo autem loco eam
dignitatem vituperas, que semper magno in honore fuit. Nec
eam modo dignitatem, sed etiam veteres, a quibus instituta est,
contemnis. Taceo explanationem, que qualis sit nemo non videt.
«Sed anticipato die venit quasi officii gratia papam excep-


pagina successiva »
 
p. 115