BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 66

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


et Amurca, ut placet Servio quamvis per c litteram scribantur,
tamen per g proferri debeant.
«Excitabatur machina duodeviginti carris imposita proceram
scalam sustinens.» Tu, qui grammaticus es et tot milia librorum
(ut dicis) evolvisti, profecto ignorare non debuisti scalas singu-
lari numero non proferri, sed plurali tantum, ut minas et Ka-
lendas dicimus. Sallustius: «Postquam une atque altere scale
comminute sunt, qui supersteterant afflicti sunt

«Ut stante intra intimam fossam machina procumbere sca-
la.» Rursum indocte in superius vitium incidisti; nam «procum-
bentes scale,»non «procumbens scala» dicendum fuit.
«Horum incole circiter ad tria milia.» Non «circiter ad
tria milia,» sed vel «circiter tria milia,» vel «ad tria milia»
dicendum fuit. Cum «ad» et «circiter» in historia idem signi-
ficent.
«Gnave acta opera.» Licet grammatice regula gnave adver-
bium et ignave dici velit, tamen gnaviter et ignaviter, sicut a
firmus firmiter et a durus, duri, duriter, usus tenuit euphonie,
ut arbitror, id est aurium suavitati consulens.
«Et principio quidem cuniculi uni erant.» Et hoc quoque
ex illa tua Laurentiana grammatica depromptum est, qui igno-
ras non posse dici «unos cuniculos», cum «cuniculum» singu-
lari numero dicamus. Vegetias: «Inventum est remedium per
noctem sub fundamentis muri cuniculum fodi.» Item alibi: «A-
liud genus expugnationis est subterraneum atque secretum, quod
cuniculum vocant a leporibus, qui cavernas sub terris fodiunt,
ibique conduntur.» Sic et Cesar scriptor elegantissimus: «De
tertia vigilia animadversum est aggerem fumare, quem cuniculo
hostes succenderant
.» Sic Curtius: «Ultima pestis urbis fuit
cuniculo subrutus murus, per cuius ruinas hostis intravit.»
Idem: «Cuniculo ergo suffossa menia ingens nudavere spatium.»


pagina successiva »
 
p. 66